Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 1, 19

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


19. ad Petrum Campagnum

Lisia si cupido tibi nunc ita pulchra videtur,

      Vt tibi sit visum pulchrius esse nihil,

Te curare decet, cuncti mirentur et ut te

      Vrbe tua videant doctius esse nihil.

5

Quod modo si facies, veluti cupis, inde futurum

      Polliceor, verbis tu, Petre, crede meis,

Vt, quantum Gallo convenit pulchra Lycoris,

      Conveniat curae Lisia pulchra tuae.