Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 1, 18

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


18. ad Petrum Nigrum

Dulce mihi satis est, acri quod mente voluto,

      Id licet assiduo corda dolore premat.

Dulcis et ille dies, quo pocula mixta veneno

      Mixtaque tam tristi dulcia felle bibi.

5

Dulceque sunt oculi, qui splendida lumina praebent,

      Lumina tam nostris insidiosa bonis.

Dulce tui resonant pulcherrima verba loquentis,

      Vnde fit, ut stupeat sensus et ora mihi.

Dulce quidem gestus, qui maxima causa fuerunt,

10

      Dulcibus ut doleant pectora nostra malis.

Dulcis et hic error, vitam qui reddit amaram,

      Qui mihi pro dulci tristia melle parat,

Vt neque tam dubiam possim depellere sortem

      Tamque graves fati sustinuisse vices.

15

Sic igitur dulci pereant mea membra veneno,

      Convenit, haec dulci sint quia danda neci.

Nam, si causa venit suavis morientibus ulla,

      Est opus, ut certe sit mihi dulce mori.