16. ad se ipsum
Qui miseros semper vexari dixit amantes,
Extitit augurio verior ille Iovis.
Nec Lyciae sortes, Clarii nec Apollinis antrum
Verius in vates fundere verba queunt.
5
Si quis enim fratris suscepit morte dolorem
Seu nati doluit funere cruda pater,
Longa dies longos potuit depellere luctus
Aut potuit sapiens imposuisse modum.
At grave qui vulnus pharetrati sensit Amoris
10
Et posuit duro colla premenda iugo,
Nil iuvet hunc, vel si longaevi Nestoris annos
Vel si Cumaeae saecula vatis agat.
Hoc miser experior, cum me nec longior aetas
Nec valet e morbo Musa levare gravi.
15
Quartus ab undecimo iam tum me ceperat annus,
Degebam lustris tempora mensa tribus,
Cum nimis, ah, tenerum nec adhuc nil tale timentem
Improbus abduxit in sua regna deus.
Hinc me durus Amor nodis premit acer aenis,
20
Nil pudet atque annos sic rapuisse novem.
Hinc mihi perpetuis urit mea pectora curis,
Vexat et ardenti membra perusta face.
Nunc scio, quid sit Amor; scio, quid sua triste minentur
Spicula, quae miseros poena nefanda premat,
25
Vt miseros crudelis Amor depascitur artus,
Vt bibit e misero sanguine dira sitis.
Nunc scio, cur subito discedat corpore sanguis,
Vt rubor et subito spargitur inde genis.
Nunc scio, quae dominam nova sit mihi causa sequendi,
30
Hanc tamen, heu, timeo dum reperire gravem,
Vt cupiens animus dilectae membra puellae
Intrat et ut sedes deserit ante suas.
Et novi, ut flores inter latet anguis, et inter,
Heu, lateat blandas spina molesta rosas.
35
Nec fugit, heu, miserum, quae mentem, insania vertat,
Vt ratio furiis tollitur inde malis.
Haec scio, sed nimium tot me didicisse coegit
Improbus, heu, qui me tam male vexat, Amor.
Quam vellem potius divinae Pallados arti
40
Aut Phoebi studiis invigilasse piis!
Haec mihi tam saevas potuissent demere curas,
Forsitan et tantis eripuisse malis.
Fallimur at miseri, divis dum fidimus ullis
Vanaque credulitas pectora nostra tenet.
45
Nulla Cupidineum possunt vitare furorem
Numina, nam superis imperat ille deis.
Ille Iovem in plumas ardentem vertere cygni
Impulit et Ledae concubuisse suae.
Nec sua Mercurium iuvit facundia tantum,
50
Posset ut e sacro pellere corde faces;
Hunc rapit Almeonis gnatae nova forma furentem,
Hinc extant gemini, pignora cara, Lares.
Nam modo quid referam Phoebi mala vulnera? quantus
Vexarit pueri pectora sancta furor?
55
Te primum Daphne miserum Peneia fecit,
Compulit et currus deseruisse sacros;
Thessala te cupidum tellus placuisse puellae
Vidit in herbosa pascere valle pecus.
Quin Venus et nati crudelia vulnera sensit,
60
Cum stupuit vultus, pulcher Adoni, tuos.
Ergo, si divos domitat puer ille supremos,
Iniicit et superis vincula saevus Amor,
Niteris, heu, frustra, cum sis mortalis, ab aegro,
Nalde, Cupidineas pellere corde faces.