15. in carmen Petrarcae ad Renatum Pactium
Si potero vitae duros tolerare labores
Et tandem gravibus tot superesse malis,
Vt, quae nunc ita resplendent, tua lumina cernam
Languere atque annis cedere mobilibus
5
Auricomumque caput flaccis albescere canis,
Ponere, quas vestes, laeta iuventa tulit,
Purpureos flores et serta relinquere, quae nunc
Dependent capiti, munera digna, tuo,
Et faciem roseam croceo pallere colore,
10
Quae mihi, ne doleam, cuncta timenda facit,
Audebo saltem veteri compulsus Amore
Dicere, quae tulerim vulnera cruda miser,
Quique dies, referam, et menses et tempora duri
Quae dudum fuerint tristia servitii.
15
Tempus erit placidis at si non lusibus aptum,
Cum veniet tardo curva senecta pede,
Nil tamen huic tanto solatia ferre dolori
Non poterit quanquam sera, sed apta tamen.