Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 1, 13

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


13. ad Albam

Alba petit nemus umbriferum sub sidere cancri,

      Se lavet ut vitreis aurea fontis aquis,

Cuius in adventu videas gestire napaeas

      Et pede quae madido fluminis alta colunt.

5

Quam timeo, dum rus sine me, mea cura, revisis,

      Dum petis umbriferum fronde virente nemus

Concubitum Panes ne nunc Satyrive procaces,

      Turba, petant, nimium luxuriosa, tuum.

Quod tamen eveniat ne nunc, te, diva, rogamus,

10

      Quae ducis sanctos per iuga summa choros.

Intactam serves tribus hanc mihi, casta, diebus,

      Dum redit urbanam cara puella domum.