Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 1, 11

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


11. ad Vgolinum Verinum

Cum legerem tristis maestas, Verine, querelas,

      Quas tua te cogit fundere flamma graves,

Hei mihi, quod sensi refricari pectore vulnus,

      Heu, quantas gelido fervere corde faces,

5

Nanque meo similis me nunc tua cura furori

      Torquet et in mentem saeva puella redit.

Haec simul imperium rapit improba, non sinit usquam,

      Praeripiat partes nostra Thalia suas.

Nam me Musa meos quanquam miserata labores

10

      Demere servitio nititur ipsa gravi,

Non tamen haec fastus deponit dura superbos,

      Sed superos temnens usque proterva venit.

Non igitur possum solatia ferre petenti,

      Haud mihi cum morbi sit medicina mei.

15

At modo, quod superest, postquam mihi caetera desunt,

      Nec licet, heu, votis posse favere tuis,

Nunc precibus Venerem tundam, nunc thure Sabaeo,

      Vt tibi par subeat cara puella iugum,

Vel te, si solito pergit saevire tenore,

20

      Tam dura miserum solvere lege velit.