Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 1, 7

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


7. invehitur in Cupidinem

Ergo semper erunt mihi tristia tempora vitae

      Nec veniet misero laetior ulla dies?

En crudelis Amor miseros ita torruit artus.

      Vt prope iam fiant membra perusta cinis,

5

Nec contentus eo, Parthus quot torquet in hostes,

      Tot modo me iaculis fixit acerbus Amor.

Amplius at nostro nequeas de sanguine, magnus

      Quem calor exhausit, pellere, dire, sitim,

Amplius atque famem nequeas explere malignam,

10

      Nil quia tam restat, ni levis umbra, mei,

Visceribus nam tu nimium crudelis amantum

      Pasceris, ut rabidae, pectora dura, ferae,

E quibus es genitus, quoniam crudelia quaeris,

      Errat enim, qui te iam putat esse deum.

15

At queror, heu, frustra, cum sit mihi nulla potestas,

      Sedibus ut valeam fata movere suis.

Tendimus incassum Parcis obstare severis,

      Flectere quas nulla condicione datur,

Cum mihi nascenti dederint ea fila sorores,

20

      Vt miser inde gravi semper Amore premar.

Alba, venis nostro tristissima causa dolori,

      Heu, nimis in tantis facta superba malis,

Et me, quem Musae dulces capere ante solebant,

      Compellis turpi vivere nequitia.

25

Nec me delectat, quicquid fuit ante pudicum,

      Casta nec, heu, capiti ponere serta iuvat.

Omnia lascivo nos indulgere furori

      Cogis et arbitrio cuncta movere tuo.

Nam modo, quod tristes macies tenuaverit artus,

30

      Arida quodque tegat vix sua membra cutis,

Haec mihi, si sapiam, iam pridem optanda misello

      Debilitas fuerat corpore tanta meo.

Nam quo maiores vires, maiora supersunt

      Supplicia et gravius fortia membra premunt.

35

Adde, quod, insano cum tandem victus amore

      Tam duro cogar succubuisse iugo,

Spiritus has tristis melius deponere sedes

      Possit: erit mortis sic mihi causa levis.