6. ad Albam
Nescio, quae miseros insania verset amantes,
Dum calet adverso tempore flamma nimis
Vere novo rigidi per lucida sidera Martis,
Cum nitidos Titan aureus urget equos,
5
Cum gravis ignoto fervescit terra calore
Concipiens alvo quaeque futura suo.
Tunc ovis insano Veneris compulsa furore
In grege lanigero quaeritat usque marem
Atque Cupidinea nimium face tacta capella
10
Fertur ad optatum blandula coniugium,
Horrida, quae sensit, pharetrati vulnus Amoris,
Ex rigida mitis facta leaena venit.
Tunc ardens, longas ponit philomela querelas
Demulcens blandis florea rura modis.
15
Denique: vel pontus vel, quae tenet aspera dumis,
Silva vel aetheream quae coluere domum,
Concipiunt aegro rabidos in corde furores,
Intus et ardori dant alimenta suo.
At, postquam variis spoliatur frondibus annus,
20
Squalet et autumni frigore terra novo,
Nullus Amor facibus rabidis animantia laedit,
Perdit enim vires pristina flamma suas.
In me, saeve puer, quid nunc tua vulnera restant?
In me quid geminas concutis usque faces?
25
Credere quis possit, quanto magis ipsa propinquat
Horrenti veniens aspera bruma gelu,
Aegrius hoc nostris ignis furit inde medullis,
Vrit et assidua tristia membra face?
Hunc mihi tamque gravem poterunt quae pellere morbum,
30
Alba, quis ardori sit modus inde meo,
Si mihi, quae reliquis prodest, medicina misello
Officit et morbos auget acerba graves?