Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 1, 3

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


3. ad Laurentium Medicen

Cum teneri prima veniant tibi sorte libelli,

      Obvia turba sit ut non odiosa, precor,

Neve putes illis vitium, si sumere primi

      Ante salutandi munera prima velint.

5

Illi, quicquid agunt domini, mandata facessunt

      Et sunt officii causa futura boni.

Nam, cum sint primi, primis quos scripsimus annis,

      Dum lusit numeris prima iuventa suis,

Hos ita digessi, teneris ut amoribus ad te

10

      Visendum, Medices, sors data prima foret,

Vt tibi, cum coeptis sis ultima meta futurus,

      Laurenti, nostris, haec quoque prima darem.

Quae, si quando leges, quoniam tibi, multa supersunt,

      Quae te non vacuum pectus habere sinant,

15

Pone supercilium, Tuscas quo maximus urbes

      Nunc regis et patriae das pia iura tuae.

Quaque iocos spectas cura graviore solutus,

      Hac, te, nostra legas carmina fronte, rogo.