Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 1, 1

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


1.

Si quis erit, Medices, de me qui forte requirat,

      Cur tibi, quo nihil hac maius in urbe viget,

Cur tibi, quo Tuscis gravius nihil extat in oris,

      Haec pede iuncta levi carmina danda putem,

5

Hac ego me monitum dicam ratione, quod essem

      Saepius expertus, mitis, ut ante, fores.

Nam, cum, quae lusi, placida tibi fronte recorder

      Membra velut sparsim lecta fuisse prius,

Haec sperare queam, nuper quae corpus, in unum

10

      Legimus, haec eadem nunc placitura tibi,

Non quod et ingenium referat mea Musa supremum

      Aut sapiant vates carmina nostra bonos,

Sed quia summa movet tua te clementia tantum,

      Duxeris ut, Medices, haec tibi digna legi,

15

Quae sint parva licet tenerosve querantur amores

      Et referant, quicquid prima iuventa tulit,

Me tamen invenies inter leve carmen et ausum,

      Qualia Vergilio facta canenda forent.

Saepe tibi occurret quoniam pater ipse legendus,

20

      Saepe tibi patruus, saepe legendus avus,

Te quoque, Laurenti, numeris spectabis in istis,

      Nomine ni fugiant scripta notata tuo.

In quibus ingenium si forte requiris et artem

      Verbaque sunt factis inferiora tuis,

25

Te tamen, o Medices, semper Medicumque penates

      Perspicies tanta me coluisse fide,

Quanta nemo queat me nunc superare tuorum:

      Sic dabit una mihi summa tropaea fides.