Silvanus
Ecloga IX in Cosmum Medicen
Silva virens, prisci nemorosa in valle Mucelli,
Tollitur horrenti ramorum densior umbra:
Numen inesse putes, medio nam prominet antrum,
Cuius in ingressu tollit se pulchra cupressus;
5
Formosae circum pinus laurique virescunt
Semper, ut Etrusco praestent umbracula Pani.
Incola praecipue silvarum et parvus Amyntas
Atque Micon natu maior, silvana propago,
Protinus exstiterant. hirtas huc saepe capellas
10
Duxerunt pastum, cantandis versibus ambo
Edocti, nitidis intonsi crinibus ambo,
Virginea inter se facie, roseoque nitore
Persimiles; uno sed vincens munere fratrem,
Tale Micon iungit suavi testudine carmen,
15
Annosae quali vel flectere robora quercus,
Et ramosa queat vel sistere flumina cursu.
Hic igitur citharae tangit dum fila canorae,
Adiungitque simul cantum formosus Amyntas,
Ire vident multos scitatum oracula Panis.
20
Mirantur primo quid vult concursus ad antrum;
Post, ubi resciscunt, concordes protinus ambo
Visere Silvanum statuunt, ut nosse futura
Ex illo possint, ausus quod neuter eorum
Ante per aetatem teneram temptaverat usquam.
25
Iamque propinquabant antro, iam vincla parabant,
Cum Pan, divino praenoscens numine qualis
Causa foret caros quae cogeret ire nepotes,
Alloquitur geminos divino carmine fratres:
Quo, pueri, vobis nostri fiducia cessit?
30
Creditis oblitum generis? non vincla parare
Est opus, ut maneam, non vim: nam, cuncta libenter
Dicturus vobis, patiar non ulla rogari.
Iure quidem: nam vos e nostro semine natos
Hoc sacrum coluisse nemus, vos denique silvis
35
Permisi propriis vestras pavisse capellas.
Tum pueri, timido ingressi pede limina, Faunos
Dextra conspiciunt Satyrosque venire sinistra.
Hinc et Amadryades, praeduris quercubus ortae,
Protinus et, niveis incinctae vestibus, ire
40
Spectantur Dryades sicco pede, Naiades udo.
Sic, poscente deo, necnon quae floribus ipsis
Nascuntur roseae subierunt antra Napaeae;
Alma Pales post haec tenues dilapsa per auras
Huc spicea venit frontem redimita corona.
45
Quas ubi consessum Silvanus cepit in unum,
Non ipsae tantum Nymphae Satyrive quierunt,
Argutis etiam sed facta silentia silvis
Edicente deo; nam: Sum res prisca - canebat -
Ante orbem natum. lati primordia mundi
50
Edita sunt per me, densis admixta tenebris.
Quae fuit, enituit per me lux candida primum.
Aera praeterea iussi gravitate carentem
Secerni terris, et quae simul ante fuerunt
Ignis et aequoreae permixtim protinus undae,
55
Per me nimirum variis distincta figuris
Diversos petiere locos, ut tempus in omne
Litibus inter se certent contraria magnis,
Cuncta quibus gignat demum discordia concors.
Sic, quia naturae praesum cunctisque creandis,
60
Me proprio Graii dixerunt nomine "Pana."
At, quia materies nullis obnoxia formis,
Massa rudis, priscis edicta est "silva" Latinis,
"Silvanus" vocor; hinc silvis delector opacis,
Hinc pecus est curae nobis pecorisque magister.
65
Quin etiam medicas trado - quis crederet? - artes:
Nam, simul ac scabies agnos invasit acerba,
Flumine quam primum iubeo mersare salubri.
Quid referam quantum prosim pastoribus ipsis?
Aut animis quantos demam bonus ipse labores?
70
Nullus enim nostrae subit haec oracula mentis
Qui non ediscat dirum sedare furorem.
Atque odiis posuisse modum: discordia longe
Tristis abest; nullis fertur violentia saeptis;
Tutus ab insultu pastor sua quisque tuetur
75
Pascua, militibus non diripienda malignis.
Me duce Gradivus durissima vincula sensit,
Ne queat Etruscos Furiis vexare colonos.
Otia sic dempto peraguntur grata labore,
Omnibus et pleno colitur pax candida cornu.
80
Securae interea tondent virgulta capellae,
Vlla nec insidias metuunt armenta luporum,
Vt nihil haec aetas intersit et aurea quondam,
Haec nisi quod fluvios non vidit nectare plenos
Currere, nec quercus emittere roscida mella.
85
Haec igitur medica quae nos bene gessimus arte
Polliceor vobis eadem mansura per aevum,
Dummodo vos nostro non discedatis ab antro
Talia dum memoro vos ut meminisse queatis;
Nam veniet tempus quo nos imitatus uterque
90
Haec eadem post me populis ventura canetis.
Finierat monitus, cum candida turba dearum
Consurgit, venerata patrem; tunc: pulcher Amyntas
Concinit interea quo captus amore puellae
Admeti fuerat quondam formosus Apollo:
95
Liquerit ut caelum, lucis dator optimus ille,
Passus oves viridi totiens pavisse sub ulmo,
Legibus ut tandem duri pareret amoris.
Inde lyram plectro doctus bene pulsat eburno
Ipse Micon, tali demulcens pectine silvas,
100
Vt, dum pulsaret citharam, cantaret Amyntas,
Lux iam subnigrae nollet concedere nocti.