Naldo Naldi carmina varia, 12

Testo base di riferimento: W. L. Grant, 1974

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


12. ELEGVM CARMEN

Ad eruditissimum Petrum Medicen Laurentii filium

Carmina, quod, Medices, nimium puer ipse fuisses,

      Cum minus exstiterint cognita nostra tibi,

Tunc ubi Iuliani patrui narravimus olim

      Quanta fuit virtus, robora quanta tui,

5

Hastatorum equitum quo tempore venit in agmen

      Vsque adeo fortis, victor ut inde foret,

Vt foret, utque Italas repleret nomine gentes

      Quod parit, in pugnas dum ruit ille graves

Dumque domum Medicam celebrem tot honoribus amplis

10

      Strenuus astriferos tollit ad usque polos,

Iam pridem Latio quae sunt mihi condita versu,

      Iudicio mitto nunc moderanda tuo,

Tu modo, cum doctos non tam superare Latinos

      Vincere sed Graios det tibi Musa volens,

15

Aspicias utrum quae scripsimus ante videntur

      Digna legi numeris edita sintque bonis:

Legeris ut, Medices, cum maxima facta tuorum

      Illa quidem nostris, Petre, notata modis,

Hinc sumpsisse queas exempla domestica rebus

20

      Abs te posse geri quas pia fata dabunt,

Atque ea quae facies possis memorare canendo

      Inde prior vates factus in urbe tua,

Iulius ut Caesar quae fecit et illa notavit,

      Vt quae pugnasset scriberet una manus,

25

Gloria nulla quod hac maior videatur habenda

      Quam peperere simul robur et ingenium.