Naldo Naldi carmina varia, 8

Testo base di riferimento: W. L. Grant, 1974

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


8. ELEGIA IN CLARICEM VRSINAM
VITA FVNCTAM

Ad clarissimum Laurentium Medicen eius virum
atque ad Petrum eius filium

Nobilitas alti si nominis esset in omnes

      Tuta, nec, heu, fatis subicienda malis,

Sique pudicitiae tutum decus esset, et atrae

      Si morti virtus intemerata foret,

5

Viveret, heu, fato Clarices rapta severo

      Tristitiae causam nec daret illa gravis;

Florentes natos, florentia pignora mater

      Cerneret egregio gaudia ferre patri.

At modo quod moreris, quot luctus gignis acerbos

10

      Quantaque sunt lacrimis ora rigata novis!

Namque ubi te norunt morbo graviore parentem

      Devictam fato succubuisse gravi,

Exortus subito ferit aurea sidera clamor

      Natorum, matri dum pia vota ferunt,

15

Dumque dolent quod adhuc iuvenis decessit ab aura

      Vitae, dumque suum rapta quod ante diem.

Heu, quid nobilitas, clarum quid nomen avorum,

      Quid iuvat Vrsino quod patre nata fores,

Sintque duces plures Vrsina e stirpe creati,

20

      Gesta quibus graviter maxima bella prius,

Gesta quibus ducibus vel maxima bella fuere

      Ductaque victorum more trophaea domum?

Quidve pudicitiam prodest coluisse? quid omnes

      Vel numeros illi contribuisse iuvat?

25

Quid te virtuti, Clarices, plurima summae

      Ante dedisse iuvat, dum tibi culta fuit?

Quid tibi quod coniunx esset Laurentius, ob quem

      Vnum perpetuo vivere digna fores?

Profuit haud natos te tot genuisse quot uni

30

      Summus honos patriae, gloria, nomen erunt.

Nobilitatis enim meritis non fata moventur;

      Purpura non regum fata movere potest.

Imperii fasces, non consulis arma supremi

      Mortis ab insultu nos rapuisse queunt.

35

Sis pia facta licet, tamen emoriare necesse est,

      Nex tamen a templis in cava busta trahit.

Nil putat atra dies sanctum, nihil esse pudicum;

      Nullius a meritis tangitur illa bonis.

Si genus Vrsinum, si te neque flexit honestas,

40

      Qua nec in heroum sanguine maior erat,

Flectere te potuit Medices Laurentius ille,

      Lucida cui cedunt sidera, terra, fretum,

Cuique tuae pariter penitus cessere sorores,

      Cedere te cui, Mors, instituisse ferunt!

45

Coniugis optatae nam vir cum fata timeret,

      Cerneret ac nullam huic iam superesse moram,

Flectere si posset sortes temptavit iniquas,

      Si posset Parcas exsuperare graves.

Ergo dies aderat qua Mors statuisset acerba

50

      Coniugis e medio tollere membra piae,

Cum citharam sumpsit Medices Laurentius illam

      Qua trahit et superos in sua vota deos,

Quaque virum non tam durissima pectora flectit,

      Quam ciet infernos, tristia regna, lacus,

55

Qua movet hunc ipsum cui sunt tria verticis ora

      Quique malus triplici latrat ab ore canis.

Tamque pium Medices, quoniam tam dulce canebat.

      Tamque dabat sanctis carmina sancta modis,

Staret ut intentus numeris resonantibus aer,

60

      Cantibus ac Medicis staret uterque polus,

Nemoque commotas spectaret in arbore frondes,

      Nullaque plumosas aura moveret aves;

Curva suos etiam requierunt flumina cursus

      Vt magis ad cantus quaelibet apta forent;

65

Inde quidem manes etiam requiesse profundos

      Ac cessasse suo quosque labore putant.

Nam meliora dedit dederat quam priscus Iopas,

      Silenus quondam quam dedit atque senex,

Esset hic edoctus quamvis ab Apolline dextro

70

      Eurotas quicquid sensit ab arte cani.

Cesserunt dirae ultrices, ac tristis Erinnys,

      Quae, super ut sontes, saeva flagella gerit;

Intemerata prius magni violentia fati

      Cessit, et a cursu destitit illa suo:

75

Omnibus horrendos vitae quae inferre timores

      Assolet hinc celeri coepit abire fuga;

Tunc primum vultus posuit tremebunda minaces

      Non secus ac summo cederet illa Iovi,

Dumque abit, a precibus nimirum emota pudicis,

80

      Supplicibus verbis talia dicta dedit:

"Ergo velim iubeas, Laurenti maxime, quod vis:

      Haec, quaecunque cupis, nam tibi facta dabo."

Sic ait; at Medices, vultu quo temperat urbes

      Etruscas, vultu quo bene cuncta gerit,

85

Postulat uxori ne vim ferat illa, sed artus

      Confectos morbo liberet illa gravi.

Quod iubet exsequitur dea saeva, potentibus herbis

      Permittens redeat qui fuit ante vigor.

Quae cum facta videt Laurentius, acer ab urbe

90

      Concedens curis libera corda gerit:

Laetior efficitur penitus quod victor abisset

      Quodque sua fatum succubuisset ope.

Quod fieri postquam persensit ab aethere summo

      Iuppiter ac superis plus potuisse viros,

95

Indignans factum, magnos vocat undique divos

      Vt bene quisque Iovi consuluisse queat:

"Quis, rogo, vir, nobis qui plus potuisse videtur,

      Iactitat et supero plus dare posse Iove?

Si potuit manes arcessere coniugis Orpheus

100

      Threicia recinens carmina blanda lyra,

Concessum semel hoc fuerat, fidibusque canoris

      Concessum nato, Calliopea, tuo.

At si dem Medici semel hoc, quod Thracius Orpheus

      Obtinuit, coniunx a Styge ut alta petat,

105

Non semel hoc Medices cupiat Laurentius ipsum,

      At sibi concedi talia saepe volet:

Nam quanto meritis superat gravioribus acrem,

      Orphea, qui Medicum nomen in astra tulit,

Saepius hoc Medices volet atque frequentius illud

110

      Quod semel a fatis Orpheus ante tulit,

Saepius atque alios imo revocabit ab orbe,

      Vxorem praeter, a Styge qui redeant.

Ergo, ne pereat fati gravis ordo, videndum

      Est mihi ne plus vir quam deus inde queat."

115

Haec ait; at Medices, quo nec sapientior alter,

      Noluit ista dari quae vetat ipse deus,

Deque suo statuit pius ille remittere iure,

      Et quod promissum sit fore velle negat:

Et vetat, et Morti, superos ne peccet in ipsos,

120

      Mandat ut officio functa sit illa suo.

Quae licet et magni Medicis mandata teneret,

      Sciret et hunc ipsum velle quod illa cupit,

Haec tamen Vrsinam matrem titubanter adivit,

      Ter prius offenso sustulit atque pede:

125

Tanta quidem gravitas, tanta est reverentia sacri

      Numinis in Medicis quod sedet ore viri.

Ergo, ubi quae reliquis florentia membra fuere

      Omnibus et vita digna fuere magis,

Cernuntur maculis infecta nigrantibus atrae

130

      Mortis et horribili membra referta situ,

Omnia quam primum luctu miscentur amaro,

      Complentur querulis atria longa sonis;

Maestaque tum stabat sparsis a fronte capillis

      Filia quo matri debita iusta ferat.

135

Quilibet e natis lacrimas fundebat acerbas

      Saepe ferens, "Quid nos, pignora cara, fugis?

Heu, quid et ante diem tam nos, tua viscera, parvos

      Deseris? heu, nobis unde iuvamen erit?

Quae nos complexu, quae nos refovebit et ore?

140

      Quae sit delicias exhibitura tuas?

Dicemus patri quid nos, ubi forte redibit,

      Quantaque tunc dabimus verba dolenda nimis?

Fundemus maesto quas, mater, ab ore querelas,

      Tristitiaeque pater qualia signa dabit,

145

Inveniet nusquam cum te, quae sola laborem

      Curarumque fores portus et aura sibi?"

Rettulit hos natus puerili e pectore questus,

      Ipsa quidem parvo cui pia mater eras:

At Petrus, egregio cui grandius ore sonandum

150

      Musa dedit carmen, pulcher Apollo chelyn,

Cui dedit et Graios vati recludere fontes,

      Cui dedit et Latios posse referre modos,

Materno miscens laudantia verba dolore

      Non tacito patitur te siluisse pede,

155

Sed matri cecinit tot carmina sancta merenti

      Clarici laudes tot dedit atque novas,

Quot neque Calliopae matri dedit Orpheus ante,

      Quotque patri doctus non dedit ante Linus,

Vt, tua dum Petri celebrantur carmine nati

160

      Funera, dumque nigris te rapit ille rogis,

Laudibus ac dum te Claricem a morte redemit

      Versibus ac nomen duxit in astra tuum,

Viva quidem Petri videaris munere nati,

      Vivaque divini munere facta viri.