Battista Guarini carmina 1

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023


Clar.mus Baptista Guarinus Danieli Fino scripturae publicae Magistro

 

Cras mihi cum nautis nummorum pugna futura est,

      Det vires Daniel Zonula plena suas.

Plus tibi quam Zonae, Daniel, debebo, papyrus

      Si mihi plura ferat tortilis aera sinu.

5

Nam mea si ratio numeri bene calluit artem

      Lux etiam libras bis perit ista decem.

Zonula succurrit ceu pleno copia cornu,

      Quod tibi quam nobis gratius esse reor.

Si talem servet nobis levis aura tenorem,

10

      Decurret placido tuta carina salo.

Ille tuum per me sibi quaerere tentat amorem,

      Compos erit voti, si mihi largus erit.

Ecquid spes hodie frustratur Zonula nostras?

      An tua praepoperam Gratia praestat opem?

15

Zonula portavit nummos, quibus addidit ultro

      Multa tuo inductus verba patrocinio.

Vnde tibi innumeras atque illi debeo grates,

      Ipsius et nostri fac memor esse velis.

Cum tibi palma bonos inter tribuatur amicos,

20

      Vt redeat plena fac puer iste manu.

Quod cupis in nostro, Daniel, clarescere libro,

      Non opus est: scriptis clarus es ipse tuis.

Sed memorare tamen volui tua nomina versu,

      Sit liber ut nostrae testis amicitiae.

25

Te rogo amicorum princeps et norma meorum

      Vt solito nobis plena sit aere manus.

Suppudet (hoc fateor) sed cogor poscere nummos,

      Quos a me hinc structor flagitat, inde faber.

Tot libris fer opem quot sidera mersa sub undas,

30

      Quotve supra terras signifer orbis habet.

Dum mihi das senas promisso tempore libras,

      A dando, Daniel, nomina vera tenes;

At si nil dederis, tunc altera fiet origo

      Nominis: est Daniel qui dare nil potuit.

35

Fine, dabis finem tectis, carissime, nostris,

      Si modo promissam ferre sequaris opem.

Ante igitur nobis senas det Bruzia libras,

      Quam sol occiduus gurgite mergat equos

Quando finis erit tam longi, Fine, laboris?

40

      Quando erit ut non me sorbeat ista domus?

Obvius ipse potes tantis cruciatibus ire;

      Fac modo ne redeat gnatus inanis ope.

Iam mihi deficiunt, Daniel, in carmina vires,

      Vt non sint meritis inferiora tuis.

45

Verum ope si solita potero contingere metam,

      Ingeniosa tibi carmina saepe feram.

Tot libras igitur pueri mihi dextra reportet,

      Quot sum conatus versibus ista loqui.

Si quaeras ubi tot possim consumere nummos,

50

      Hoc unum, Daniel, sufficit: aedifico.

Suscipit herculeos, experto crede, labores,

      Qui se cum fabris implicat et gerulis.

Iam minus optatur iactatis aequore portus

      Quam cupio tali colla levare iugo.

55

Quod facere ut possim, labenti porrige dextram,

      Dextram quae solito sit gravis aere tamen.

Miraris quod non solvam tibi carmine grates?

      Vt mihi des nummos carmina nostra rogant.

At si festines dando praecedere versus,

60

      Carmina tunc grates posteriora ferent.

Sponte igitur nobis aliquando nomismata mitte,

      Et tibi sic duplo gratia maior erit.

Non ita caucasea laceratur rupe Prometheus,

      Diripit ut loculos improba turba meos

65

Marmora, calx, lateres, tabulae structorque faberque

      Rodunt exhausti viscera Marsupii.

Iam Tityi fibras opus est mihi, Fine, renasci,

      Vt durent avidis pabula vulturibus.

Aspice quo nostrae ceciderunt fata procellae,

70

      Poenam pro magna poscere cogor ope.

Nec mea sedantur fidibus tormenta canoris:

      Sola suo possunt aera levare sono.

Tandem prospicio turbato ex aequore portum:

      Longa fuit loculis ista procella meis.

75

Et nisi flexissem te naufraga vela magistro,

      Esset in insanis obruta linter aquis.

Tu fractos reficis remos salvumque reducis;

      Tu mihi Leucothoe, tu Melicerte venis.

Ne tamen in scopulos referar tibi, Fine, cavendum est,

80

      Ne rapiant quassam flamina saeva ratem.

Turpe est rectori, tumido quos servet ab aestu,

      Si sinat in tuto praecipitare vado.

Vix ego credebam veterum quod fabula narrat,

      Threiciae cantum saxa secuta lyrae;

85

Tu facis hoc, Daniel, certum mihi posse videri,

      Cum calcem et lapides nostra Camena trahat.

Non igitur sterili Musas sectamur aratro:

      Hae quoque dant spicas et bona farra Deae.

Quamvis apportent Lucae sacra festa labores,

90

      Dat tamen hic nobis gaudia multa dies.

Non me terrebunt geruli structorque faberque,

      Cum mihi, Fine, ratam pollicearis opem.

Non impura cohors fessas circumstrepet aures;

      Sed cinget nostrum docta caterva latus.

95

Deliciaeque meae veniet studiosa iuventus

      Et mihi cum Musis dulcior usus erit.

Tu modo fac, vates, Titus ut mox gloria vatum

      Plura dehinc vati conferat aera suo.

Aedibus affectis, possim ut servire Camenis,

100

      Extremam imponat copia larga manum.

Dum procul a nostris superessent otia Musis,

      Ocia, Fine, tibi carmina multa dabant;

Postquam Pierii nobis rediere labore

      Carmine non opus est: iam petit aera labor.

105

Cum procul a Musis, Daniel, me vivere dixi,

      Erravi. Moriar, si procul esse queo.

Nam licet in varios distractus saepe labores,

      Cirrhaeis cogar vertere terga deis,

Festinus redeo, et mira dulcedine captus,

110

      Mersor castalio guttur adusque lacu,

Praecipue cum tu nostram tuearis abunde

      Et foveat largo Strozius aere lyram.

Si quid nostra tibi iucundum Musa reliquit,

      Fac redeat pueri, Fine, gravata manus.

115

Non tantum nummos pendit qui construit aedes,

      Sed fugat Aonidas ingeniumque terit.

Si mihi scribendi tempus labor improbus aufert,

      Debet cura tibi non minor esse mei.

Dimidium laudant ascraei carmina vatis

120

      Et plus quam totum saepe valere ferunt.

Non ita sum sapiens, non sum tam, Fine, modestus

      Pro toto ut malim te dare dimidium.

Dimidium dixi pro toto sumere nolle;

      Contentum nihilo me fore, Fine, putas.

125

Dum loquimur, Daniel, dum frustra poscimus aera,

      Pegaseo fugiunt tempora vana gradu.

Quod thus auxilium praestat iam luce carenti,

      Id nobis, Daniel, scripta dedere tua.

Te precor ut fiat Petro scriptura sacrato,

130

      Librarum quater est haec tibi summa decem.

Excipere (aut fallor) solet has Antonius ille,

      Nomine qui faber est, nec tamen arte faber.

Pallida cui facies et naso exilis acuto,

      Herbea cui resident lumina fronte brevi.

135

Nec legit ille notas, vitreos nisi sumat ocellos,

      Prima senecta homini est raraque canities.

Obducit rugosa cutis tabentia membra,

      Lividulos dentes tenuia labra tegunt.

Vestibus incedit defenso corpore nigris:

140

      Quique operit canos hic solet esse color.

Conatu magno rarissima verba profatur,

      Invenies illo lentius ore nihil.

Quid tibi plura loquar, Daniel, cui cognitus ille est?

      Notus ab his signis cuilibet esse potest.