Epaenodia in urbem Tridentum
Marmore purpureo stant moenia celsa Tridenti
Vnde mihi totiens spiritus ille venit,
Moenia quae nitidis et dulce strepentibus undis
Ornantur: dices has Heliconis aquas.
5
Arx adamanteis surgit pulcherrima muris
Quam Pallas, Phoebus, Pieridesque colunt.
Radit et hanc Athesis fluviorum primus in orbe
Terrarum (veniam tu mihi, Thybri, dabis).
Aspice rhinoceros ut acuto flumina cornu
10
Tutatur, nec habent hic aconita locum.
Pax sedet alta foro circumdata tempora oliva
Iustitiaque comes, sancta Pudicitia
Et Pietas, et quae pleno flat Copia cornu,
Trigeminae Charites et veneranda Fides.
15
In medio magni surgunt delubra Vigili,
Qui Christo saxis obrutus oppetiit
Cum bona falciferum coleres, Rhandena, Tonantem
Thusque Tridentifero redderet ara deo.
Testis adest Athesis quoius foedaverat undas
20
Sanguine votivis victima caesa focis.
Cernis et hic veteris prostrata cadavera templi
Sub quibus, ut fama est, Thetios ossa iacent.
Tris habet urbs montes, quorum Bondorus abundat,
Gramine quod vitae reddidit Hippolitum.
25
Vsus et hoc fuerat Menelai in vulnere Paeon,
Quod suadente deo Pandarus intulerat.
Legit et hinc Colchis devecta draconibus herbas
Aesona cum iuvenem de vetulo, faceret.
Alter Oragreus silvis riget arduus altis,
30
In quo venari saepe Diana solet.
Hic aper est qualem testatur et ipsa vetustas
Vix Meleagrea procubuisse manu.
Tot dammas locus iste, sues tot pascit agrestis,
Tot cervos, frondes quot Iovis arbor habet.
35
Tertius argento gravis est Vacaeus et auro,
Mons sacer antiqua religione patrum,
In quo sub variis crepitabant aera metallis
Vnde pecus Latio prima moneta fuit.
Hos inter montes populi de more Quirini
40
Candida lascivas Iulia pascit oves.
Bos arat, impressum glebis herus ambit aratrum:
Natorum curam sedula mater habet.
Vrbs tenet alta nurus, proceres iuvenumque catervas
Et quas tu Paphiae dixeris esse manus.
45
Hic ego te fulvo vidi, Trilacea, capillo
Teque Dioneo, casta Diana, sinu.
Hanc urbem, hos populos, pater Inderbacche, gubernas
Iustitia, exemplo, religione, fide.
Aureus orbis adest, iis aurea gentibus aetas,
50
Nigra licet gestet cornua rhinoceros,
Rhinoceros domini, flammisque surgit acutis
Qualis erat galea, Bacche superbe, tua.