Hermolao Barbaro poetae clarissimo
Barbare, quo Veneta nihil est humanius urbe
Doctius et nihil est, candidiusque nihil,
Siccine verberibus sacros, sacer ipse, poetas
Esse putas dignos? siccine verberibus?
5
Quid tamen admissum est sceleris? "Quod carmina cudant
Nulla, sed unguento deliciisque fluant".
Durus es, ha, nimium, licet hoc tua dulcis imago,
Hoc casti mores ingeniumque negent.
Nulla Zovenzonio sunt ocia, Barbare, vati,
10
Nec redolet cosmum nec mea mensa rosam.
Delector Samiis, nec habent chrysendeta rhombi,
Non aper in cenis, non acipenser adest.
Si natalis erit, conditum carne suilla
Fumat olus nobis, quod bona coxit anus.
15
Sint tibi convivae testes Brunatius ille
Quique refert nostros Buzacarinus avos,
Lippius, et qui te tollit super aethera Crispus,
Pompeius, Chronicus, Cosmicus et Tribrachus,
Laudibus illustres cuncti cantoque superbo,
20
Qui celebrant Latium martigenasque duces.
Crede viris tantis vel verbo, crede Rutilli
Qui putat Aonias te violasse deas,
Qui flagris facibusque virum, crudelibus uras
Qui τἀγαθὸν sequitur Socraticamque domum,
25
Qui docet assiduis iuvenes et corrigit horis,
Quoi fluit et nullum, Barbare, tempus iners.
Iam vale Hermoleos, Veneti spes certa Senatus,
Quodque facis crebro scribe, poeta, mihi.