Raffaele Zovenzoni Istrias 1, 37

Reference basis text: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Editing of the digital edition: P. Mastandrea


Gregorio Tiphernati poetae clarissimo

Salve Pieridum decus Tipherna,

Quem nostrae Charites vocant alumnum.

Carmen vilius hoc meum saliva

Laudas pinguius et gravi suilla,

5

Et quod Tarsus idem sacer poeta

Dignum podice rancidisque maenis

Ducit: sed caput huius est macellum

Depastum simul et rudem cloacam.

Tu mel Gorgonei vorans caballi

10

Hausisti Latiis quod et Pelasgis

Donares pater et potens patronus.

At, ne forte tuas ineptus aures

Obtundat, mea mox chelys silebit.

Tu pulsans obiter tubam tigillo

15

Pendentem numeros canes, quibus me

Dis reddes quoque posteris beatum.