Raffaele Zovenzoni carminum appendix, 3

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1953

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea


D. Ioanni Inderbacchio antistiti Trentino Raphael Zovenzonius d. d.

Surgite pontifices tuque o sanctissime Caesar

Vosque duces regesque, precor, populique patresque

Qui Christum colitis, Christum, qui sanguine lavit

Erroris quidquid nostri admisere parentes;

5

Stringite fulmineos enses, trucidate nefandum

Iudaicum nomen totaque expellite terra!

At Iudaea fuit virgo, quam Spiritus unam

Sanctus obumbravit, nostri illa puerpera Christi,

Iudaeusque fuit Moses sanctique prophetae,

10

Et solis sacrum descendit ab aethere manna

Iudaeis, pelagi quibus incedentibus undae

Cesserant, dira merso Pharaone procella,

Quis deus omnipotens flammarum aliquando columnam

Misit, ut in tenebris luceret et insuper hostes

15

Confecit, Iudaea, tuos. Quid grata rependis?

Audire est operae pretium. Prius obruis omnes,

Qui tibi vera canunt saxo perimisque machera.

Adde quod ipse tua voluit de virgine nasci

Quem tu expectabas Messiam, perfida: quid tum?

20

Signa facit, morbos curat multumque cadaver

Suscitat: invidia rapis hunc tristique columna

Devinctum caedis loro illudisque silenti,

Et spuis in faciem, barbam vellisque capillum.

Nec satis hoc: crucibus mundi dominumque deumque

25

Affigis. Triduo, ut praedixerat, ille resurgit

Et tecum est; tandem, cunctis cernentibus, ecce,

Tollitur in caelum, necdum, vesana, peracti

Paenitet, heu, sceleris: te pascit, te iuvat error,

Quod velum ante oculos posuere sorores,

30

Ne solem videas circumdata morte perenni.

Praeterita ut sileam, quod nuper in urbe Tridenti

Ausa nefas, puerum lactantem, perdita, blando

Invitas digito, donec tua tecta subintrat.

Angelus hic Samuelque vafer crudusque Tobias

35

Et Moses, cui fas soli novisse futura:

Ilicet arripiunt puerum clauduntque gementis

Oscula, pertenerum incendunt diademate collum;

Crudelis Moses pueri praeputia ferro

Demetit, hinc rapta stridentem forcipe malam

40

Exsecat: excipiunt posito cratere cruorem.

Inde aliud coxae frustum convellitur et sic

Pascitur haec rabies oculis ardentibus, inde

In cruce distendunt infantem et quisque gravatum

Pungit acu: ille oculos in caelum sustulit, unde

45

Spiritus aethereas felix effulsit ad arces.

Interea sacer antistes scitarier urbem

Imperat infantem, raptori et crudele minatur

Supplicium. O summi miranda potentia Christi,

Qui nihil occultum voluit: proiectus in undis,

50

Ecce Simon sanctus puer est monstrante repertus

Iudaeo, qui mox Petri fuit aede repostus

Martyr, et hic claudis, surdis cecisque medetur.

Ar vos carnifices meus Inderbacchus in arcem

Consilii princeps trahit includitque catenis,

55

Afficietque suis, mihi credite, corpora poenis;

Impius ast animas manet Orcus et impia Ditis

Tartara, quae Scariot, quae te quoque, maxime, punit

Herodes, qui rex puerili sanguine cultros

Foedasti, ut gemitus Rachel et Ramma dederunt.

60

Hoc genus ulterius, vos o qui sceptra tenetis,

Hoc genus in terris, genus hoc, precor, esse sinetis?

Sixte pater, prohibe, prohibe, Federice, cruorem

Qui nostrum sitiunt, nostris simul urbibus esse

Amplius; imperii dux Sigismunde Latini,

65

Nunc animos ostende tuos, tu porrige flammas,

In quibus Habraeum scelus exuratur et insons

Sanguis apud Superos te praedicet; o mea laurus

Praesidiumque meum, pater Inderbacche Ioannes,

Perge, vetat nemo, quin perdas perfida, verpos,

70

Corpora, quin rapidis cinerem des spargere ventis.

Hoc iubet ipse Deus, iubet hoc tua sancta potestas

Iustitiae pietasque fidesque et candida virtus,

Quae te caelicolis est donatura catervis.