Ad divum Fridericum III Caesarem Augustum
Accipe purpureum, Caesar Friderice, libellum
Quem dicat illa tui musa Zovenzonii,
Quoius Apollinea cinxisti tempora lauro
Et dixti totiens: "Esto poeta sacer"
5
Ex quo plectra tibi, citharam mentemque sacravi
Vatibus et si quid numinis esse solet.
Quod tibi si gratum fore sensero munus, iambo
Mox pede mutato, fortia bella canam.
Austria progenies superis descendet ab astris
10
Agnoscesque tuos, quos reor esse deos.
Dux Leopoldus avus iustis trepidandus in armis
Auferet hostili signa superba manu,
Prosternetque acies latas, et stipite querno
Appendet summis celsa tropaea iugis.
15
Et sacer Arnestus qui te decus orbis, et urbis
Romanae genuit robur et imperium,
Carminibus nostris aderit cernetque triumphos
Exuviasque suae quas meruere manus.
Hinc proavos atavosque canam quos grata vetustas
20
Heroes sacris excoluere focis.
Inde tuae laudes, tua magna patientia, virtus,
Iustitia et pietas et tua sancta fides
Complebunt nostros vincentque, Auguste, libellos,
Nimirum quamvis Ilias illa forent.
25
At tibi praelusi tribus his epigrammata libris
In quibus ingenium tersit Apollo meum:
Et si quid tenerum, si quid lascivius audis,
Indulges: aetas hoc iuvenilis habet.
Scripsimus et tetricos deceant quae audita Platones
30
Et Fabios, Drusos, te quoque, magne Cato.
Et quia tu Christum sequeris noctesque diesque
Atque tuo cordi nil nisi Christus inest,
Tertius ille liber lacrimis recitandus habebit
Quod petis, o mundi lux Friderice. Vale.