16. ad illustrem principem Ioannem Aragoniae,
quod nec auro nec gemmis capiatur is,
qui virtutem colat, sed pietate et iustitia,
qualem eundem esse dicit
Non aurum gemmaeque iuvant quem candida virtus,
Veraque divinae gloria mentis alit;
Sed pietas rectique animus sibi conscius aequi,
Et nulli in primis dedita corda probro.
5
Nanque auro vix sola homini mortalia constant;
Virtuti coelum sideraque alta patent:
Divitiisque feras tantum praestamus et auro,
At virtus superis nos facit esse pares.
Qualem ego cum te norimque admirerque, Ioannes
10
Maxima Aragoniae gloria honorque domus,
Non aurum gemmasque tibi, sed carmina vates
Affero, sed mentis pignora grata meae;
Carmina, quis patrios cultus laudesque deorum
Et partum divae virginis ipse cano;
15
Nam neque sit tali quicquam tibi munere maius,
Nec queat ingenio dignius esse tuo.
Adde quod et sacer ipse sacras a limine Musas
Non arces, vati sed tua tecta patent:
Illi sunt vates, illi sunt carmina curae,
20
Qui Musis et qui vate canenda facit.
Tu modo vela tuae felicius erige puppi,
Et qua coepisti pergere perge via.
Non laudum tibi dulce decus, non gloria derit,
Sed maneant summi praemia digna patris;
25
Virtutisque tuae memores tibi laurea texent
Serta deae vatum castaliusque chorus;
Perpetuoque feres meritae praeconia famae,
Splendida nam nunquam facta perire queunt.