Giovanni Gioviano Pontano carminum appendix, 2

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


2. ad Miniatum, de misero discessu suo
ab oculis puellae

Quam mihi difficilis vita est, Miniate, futura,

      Quantaque curarum millia, quot lacrimae:

Cogor dilectam, miserum me, linquere amicam,

      Et sine amore meo longum iter incipere,

5

Cogor et optatos infelix perdere ocellos

      Illius, heu, mihi quae carior est anima.

Hoc unum solatiolum, Miniate, relictum est,

      Eximit hoc tristi e pectore cordolium:

Anxia nanque illic ubi mens desederat, omnis

10

      Est animus, qui me fugerat, ad dominam.

Quod si concordes mea rumpent stamina Parcae,

      Et nostrum excipient pallida stagna caput,

Non tamen emoriar; vivam post fata superstes,

      Membraque erunt tantum obnoxia funeribus.

15

Nanque animus, dominae remanens in pectore, laetum

      Ver aget optato conditus hospitio.