Giovanni Gioviano Pontano Eridanus 2, 29

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


29. amantes esse miseros

Sol hiemes, sol aestates moderatur, et idem

      Tempus agit noctis, tempora lucis agit;

Talis Amor, rixas idem pacemque procurat,

      Idem laetitiam tristitiamque movet.

5

Sol aestus, sol et glaciem tenebrasque diemque;

      Diverso tamen haec tempore cuncta facit:

Ast turbas requiemque simul, lacrimasque iocumque

      Miscet Amor, nullo tempore certa gerens;

Semper enim variat dubius, semperque vacillat.

10

      Quam miser est omni tempore quisquis amat.