18. Eridanus Phaetontem consolatur
Ambustum Phaetonta rotis solaribus aurae
Exceptum fluviis destituere vadis,
Suscipit Eridanus, fotumque liquentibus undis
Solatur densis clausus arundinibus:
5
"Parce, precor, Phaeton, lacrimis; tua vulnera sensit
Saturnus; summi pulsus ab arce poli.
Cuique suis stant fata locis; mihi volvitur amnis,
Amnis inexhaustis non rediturus aquis;
Terra tibi est genitrix. Coelum tamen inde petisti;
10
Ipse docet casus, quid ferat hora sequens.
Expertus patrium decus ingratusque parenti,
Cede polo, et tenebris qua potes usque late.
Tutius in parvo vives lare. Sors mihi in amne est.
Et tamen a nimbis a pluviisque petor.
15
Optasti currus patrios; excussus ab illis,
Vix nostris tutus sedibus hospes ades.
Qui ruit ex alto, praeceps ruit; ima ruina
Nulla est; e summo qui cadit, ille cadit.
Te casus, te flamma docent, quid iure timendum,
20
Auxilium nostris qui petis ustus aquis.
Hospitio laeti accipimus, dabiturque quod optas:
Quicquid opis nostrae est, sub tua vota venit."
Talibus Eridanus. Gemitus hic substulit heros,
Oraque flumineo torrida rore lavat:
25
"Mi genus exitio fuit incertique parentes,
Me studium famae traxit in excidium;
Exul agor coelo pulsus patriisque quadrigis,
Eiicit et tellus, ustaque pellit aqua,
Solaque in Eridano superat spes." Haec ubi dixit,
30
Illius madidos concidit ante pedes.
Sullevat hunc genitor, solioque imponit acerno,
Atque hos coeruleo movit ab ore sonos:
"Est mihi nata tuis annis comes; hanc tibi trado,
O Phaeton, nostrae pignora certa domus."
35
Vix haec, cum teneris circum comitata puellis
Prodit de thalamis Eridanea patris:
Affuit et formosus Hymen, cecinitque hymenaeos,
Omnis et ad thalamos turba vocata coit.
His Phaeton felix tedis regnavit ad amnem,
40
Et iunxit socero sceptra superba suo;
Nunc alto positus solio, nunc pressus ad imum,
Fortunae instabiles edocet esse vices.
Nos quoque, fatorum leges per utrunque secuti,
Solamur cantu tempora nostra senes;
45
Hinc Amor, inde Venus mulcent, dulcissime Carbo,
Vt mihi sint senii taedia nulla mei.
Stella mihi solamen adest, mihi molle levamen
Eridanus, niveas dum canit inter aves:
Ipse canit, recinunt cygni, iuvat aura canentis,
50
Hos inter cantus en mea nympha venit,
Amplexuque senem dignatur et oscula iungit,
Et nostra in tenero collocat ora sinu.
Exitus hic vitae, post bella gravisque labores,
Sive senecta levis, seu iuvenilis amor.