1. Ariadnam uxorem mortuam alloquitur
Quid querere, o Ariadna? Tuae non iusta querelae
Causa subest; solvit mors sua iura tori.
Liber ago; si nullo cavet lex, desinit esse
Peccatum; quare desine et ipsa queri.
5
Lex statuit sibi ius; cessat ius, lege soluta;
Hinc sunt coniugii libera vincla mei.
Rupit mors laqueos legis, lex morte perempta est,
Nulla viri ratio est, vincula nulla tori.
Quid loquor, ah, demens? Stant et mea foedera tecum;
10
Iunxit Amor dextras, foederis auctor Amor,
Auctor Amor fidei, sistendi et pignoris auctor;
Trans Styga, trans Lethen hic sua signa tenet.
Tu nunc elisii fulges per amoena vireti,
Priscarum et nulli forma secunda tua est,
15
Vel tibi ut invideant, livor si forte beatas
Sollicitet, tibi si livor obesse queat.
Hinc patiare licet tantisper ludere nostram
Canitiem; fas sit ficto in amore queri,
Dum nos fata vocent, dum te, mihi cara, revisam,
20
Elisiusque iterum vincula nectat Hymen.
Nec mora longa quidem. Quanquam brevis, ipsa molesta est:
Iam venio; cupidos, o mea, pande sinus,
Et thalamos, formosa, para, dulcisque hymaeneos;
Iam propero; solitos sterne, Ariadna, toros.
25
Nec tamen ignoro quae sint suspiria amantum,
Exspectata tamen gaudia longa manent,
Durat amor cuicunque diu suspiria durant,
Gliscit et in vero semper amore timor.
Quisquis amat, timet ipse quidem; timor auget amorem,
30
Auctus in immensum gaudia tollit amor.
Et patiare igitur, fessam miserata senectam,
Ludere me gelidi florida ad arva Padi,
Ludere me placidos Sebethi ad fluminis hortos,
Et canere: "Ad citrios, lucida nympha, veni;"
35
Et meditare novos iterato foedere somnos,
Quaeque virum deceant gaudia, quaeque senem.
Felices somnos, cumulataque gaudia lecti,
Illa vel elisiis cognita sola toris:
Te docet Evadne, coniux docet acris Vlixi,
40
Inque viri recubans Laodomia sinu;
Immemor hic Troiae gestique ad Pergama belli,
Optatae fruitur coniugis ore suae,
Illa memor luctus, memor et consortis adempti,
Delitiis pensat damna priora novis.
45
Hi cito nos erimus (nulla est nam longa senectus),
Ipsa eris in nostro Laodomia sinu;
Pace tua interea Sebethi ad flumina cantem,
Saltet et ad numeros Stella decora meos;
Pace tua Eridani recinant ad flumen olores,
50
Cantet olorinos Stella secuta modos.
Stella sinu latices fundit, dum sidera fulgent,
E quibus in coelo flumina larga fluunt;
Stella faces acuit, sol dum tenet edita mundi,
Huius et ex oculis lucida candet humus.
55
Hanc Charites comitantur, Amor comitatur, et illi
Eridanus flammam hinc, inde ministrat aquas;
Huic quoque tantisper spatium concede iocandi,
Elisius dum nos conciliarit Hymen.
Haec mora parva quidem; mortem post cuncta perennant,
60
Atque sub aeterna conditione manent.