Giovanni Gioviano Pontano Eridanus 1, 41

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


41. ad fortem Teramanum consolatoria

Sic quereris, Teramane, dolor sic pectora vexat,

      Audiat ut questus daunias ora tuos;

Sic miser erepto sensim tabescis amico,

      Nulla sit ut lacrimis meta futura tuis.

5

Pirithoum Theseus, Patroclum flevit Achilles,

      Sed finem lacrimis fecit uterque suis;

Et mortem Evander nato licet optet adempto,

      Insiliit moestos non tamen ipse rogos;

Nec minus in patriam, nato moriente, superstes

10

      Et caram voluit Nestor adire Pylon;

Daunus et, extincto crudeli funere Turno,

      Solatur nati fata cruenta pater.

Nil adeo durum est, quod non sua molliat aetas,

      Et quem mens nequiit, tempora certa levant.

15

Adde quod haud lacrimis dignus, sed laudibus ille est,

      Pro patria voluit quisquis obire sua:

Illum, venturis retinentem nomina seclis,

      Tollet ab obscura fama perennis humo.

Hac duce tarpeiam Decius se vovit ob arcem,

20

      Coclitis et virtus hac duce nota fuit;

Hinc duo Scipiadae repetito et vulnere fortis

      Portius, hinc animae, prodige Paule, tuae.

Mars pater, et defensa Iovis Capitolia magni,

      Et servata suis Vesta verenda focis

25

Illis elisias sedes tribuere piorum

      Certa loca; hic patriae est iura tuentis honor.

Hic honor, haec loca certa tuo concessa Camillo,

      Pro patria elisium cui datur omne nemus;

Hic inter Marsosque suos, priscumque Sabellum,

30

      Romanosque patres, Argolicosque duces,

Ostentans decus eximium, sua vulnera, plausu

      Excipitur; plausum reddit et omnis ager,

Laeta canunt heroes, et alta silentia rumpunt,

      Fama coronatis celsa vagatur equis.

35

Quare, age, nec gratas iuveni depone querelas,

      Et lacrimis parcas hunc honerare tuis.

Ille deo fruitur, fatis melioribus usus,

      Felix, quem patria fas sit in urbe coli:

Quemque coles, Teramane, memor patriaeque tuique,

40

      Heroem et culta concine culta lyra.