Giovanni Gioviano Pontano Eridanus 1, 7

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


7. ad Stellam

Non Alpes mihi te, aut vasti maris aequor, et ipsae

      Eripiant Syrtes, nam mihi semper ades.

Mecum de summa specularis litora puppe,

      Et mecum longas isque redisque vias,

5

Mecum compositis haeres moritura lacertis,

      Si pontus, si quid saeva minatur hiems,

Mecum quoque loco, quicquid fortuna pararit,

      Quicquid ago, mecum es, nec nisi semper ades;

Tu curis solamen ades requiesque labori,

10

      Et quia semper ades, nil nisi dulce mihi est.

Quod, siquando absis, et te iam, Stella, requiro,

      Sive dies, seu nox, sponte videnda venis.

Nam, cum sol primos effert pulcherrimus ortus,

      Aurorae in gremio tu mihi mane nites;

15

Illic purpureasque genas roseumque labellum,

      Delicias video pectora et ipsa meas,

Oraque in ore deae cerno tua: tu mihi rides,

      Sentio de risu gaudia mille tuo,

Ipsa mihi dicis: "Iungo mea gaudia tecum;

20

      Dum loqueris iungo basia nostra tuis."

Inde, ubi per medium rapitur sol aureus orbem,

      Aurea te nobis solis imago refert;

Illius in radiis video rutilare capillum,

      Et tua phoebeo splendet in igne coma;

25

Quacunque aspicio, lux te mihi, tu mihi lucem

      Offers, nec sine te luxve diesve mihi est.

Tandem, ubi sidereis nox advenit acta quadrigis

      Clarus et occiduo Vesper in orbe nitet,

Ora refert tua nunc mihi candida lucidus Hesper,

30

      In Veneris specto te recubare sinu;

Hic risum illecebrasque tuas, hic oscula nosco,

      Lususque et gratis abdita signa notis,

Inque tuis oculis figo mea lumina, et usque

      Admoveo collo brachia lenta tuo.

35

Tum nova me, vetus ipsa tamen, subit ante voluptas,

      Praeteritique memor mens favet ipsa sibi;

Mox sopor irrepit membris, sopor ultima praebet

      Gaudia, teque meo collocat ipse sinu,

Amplectorque, tuis innexus et ipse lacertis:

40

      Sic nullum sine te tempus et hora mihi est.