Giovanni Gioviano Pontano Eridanus 1, 3

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


3. de Venere Amorem quaerente

"Dicite, Nereides, (nam vos quoque procreat unda)

      Anne aliquis vestris sit puer hospes aquis;

Matris vos miserae moveat dolor et labor, illum

      Anxia tam longa quae sequor usque via.

5

Ipse puer nudusque abiit nec cognitus ulli,

      Quique meo nunquam cesserat ante sinu:

Maternis fotum mammis fotumque sub ulnis,

      Hei mihi quis fluctus, quae fera syrtis habet?

Forte Paphi in luco, rivi crepitantis ad undam

10

      Dormieram, atque inter brachia natus erat;

Effugit e gremio fallens; ipsa excita somno

      Hinc nemora et saltus, hinc loca culta peto.

Offertur nusquam terris; ingressa profundum

      Advenio vestras heu Venus illa domos

15

Sicca siti, squalensque situ, defessa viarum;

      Non comes, aut hospes, non mihi tecta patent:

Et tamen hinc fama est dici Vulcanida terram,

      Is deus est, pietas hic sua iura tenet.

Dicite, Sicelides, si qua latet, heu, mea cura:

20

      Anne aliquis vestro delitet amne puer?

Sic vobis in amore fides stet semper amantum,

      Pax sit et a libyco litore et ionio."

Miscet et his lacrimas. Tum sic miserata Charybdis,

      Pube tenus nudo pectore, blanda refert:

25

"O dea (nanque deam testantur singula), mecum est

      Ipse puer, lacrimis tu modo parce tuis."

Illicet emicuere faces, sonuere pharetrae

      Telaque venturi nuntia signa dei;

Mox thalamo exsultans prodit puer et quatit alas,

30

      Nereidas tacito vulnere pungit Amor:

Litus amat, caluere undae, caluere natantes,

      Mater adest facibus, natus adest pharetris.

Exsilit in puerum genitrix, exceptus et ille

      In gremio risus hinc movet, hinc lacrimas:

35

Exsultat litus, ridet mare, blanda Charybdis

      Haec ait, horrisoni conticuere canes:

"Hunc tibi, diva potens, proles Iovis, auctor amandi,

      Restituo; tua me, te mea cura premat.

Accepi infantem, blandum do, pro rude doctum,

40

      Proque fide fraudem, simplicitate dolum,

Pro lacrimis risum docui, pro melle venenum

      Miscere, alternas et variare vices,

Nunc placidam blandis pacem promittere ocellis,

      Nunc trucibus mentes sollicitare modis,

45

Nil constans, nil perpetuum servare, nec ulli

      Parcere, in incertum fasque nefasque sequi."

Talibus instructum memorat longaeva Charybdis

      Coeruleo flavas humida rore comas;

Nereides puero assurgunt, ast aurea mater

50

      Zancleam ambrosio spargit honore deam,

Perpetuamque illi speciem viridemque iuventam

      Esse dedit, siculam moxque salutat humum.

Gratatur terrae, natum quae fovit, et inquit:

      "Terra ferax segetum, daedala terra virum,

55

Vos numeros celebrate meos et nomen amandi,

      Deque meo fiat numine clarus Eryx."

Haec ait, et niveis volucrum sullata quadrigis

      Laeta petit portus, cypria terra, tuos,

Quaque volat Zephyri dominam comitantur, et aurae,

60

      Stillat acidalius rore fluente liquor.

Excepere deam Charites; sua redditur aris

      Gratia, in amplexu matris inhaeret Amor.

At tu Pieridum studiis, cultissime Carbo,

      Nanque et amas, facito sit tibi notus Amor,

65

Sint notae maris insidiae, sit nota Charybdis

      Cincta sinum canibus, virginis ora ferens.