38. ad hendecasyllabos
Havete, hendecasyllabi, meorum,
Havete, illecebrae ducesque amorum,
Havete, o comites meae senectae,
Ruris delitiae atque balnearum.
5
Sit lusum satis et satis iocatum,
Et finem lepidi sales requirunt,
Est certus quoque terminus cachinnis.
Ergo qui, iuvenes, meas legetis
Nugas, qui tenerae iocos Thaliae,
10
Optetis cineri meo quietem:
"Sit tellus levis, et perenni in urna
Non unquam violae rosaeque desint,
Tecumque elisiis beata campis
Vxor perpetuas agat choreas,
15
Et sparsim ambrosii irrigent liquores."
Sic vobis in amore nil amarum,
Nil insit nisi dulce, sic amando
Et noctes pariter diesque agatis,
Assistat lateri et comes voluptas.