37. ad Suardinum Suardum
Et noster quoque balneas frequentat
Cumanum colit et sinum Suardus.
Adeste, hendecasyllabi, lavanti,
Romano et sale et attico lepore
5
Mulcete et placidos sinus legentem,
Et cantu et numeris catullianis.
Ne tu, ne, mea Sirmioni, desis
Intactos calamis modos referre,
O blandis comes atque amica cygnis;
10
Dic, o dic aliquid meo Suardo
Quod dulce et lepidum, quod et venustum.
Sic nostra Antiniana, sic Patulcis
Nunquam non roseas tibi corollas,
Nunquam non tibi myrteos liquores
15
Gratae sufficiant, et usque laetas
Sebethus salicum ministret umbras.
"Regnabat Veneris puer, iugoque
Heroas, superos, Iovemque et ipsum
Victor subdiderat, coegeratque
20
Victos servitium pati superbum:
Supplex Acrisii ad fores iaceret
Regnator superum, futurus himber,
Ductaret niveos greges Apollo,
Amphryso teneras levante curas,
25
Neptunnus liquidos subiret amnes,
Eleae foveat sinum puellae,
Esset Persephone rapina Ditis,
Ludus Mars Veneris, senex equinos
Ah divum pater induisset armos,
30
Ire ad latmidas osculationes
Ornato properaret ore Luna.
Ergo hinc, vulnifico superbus arcu,
Prostratorque hominum deumque victor
Et terrae domitor puer polique
35
Ausus Pallada Palladisque pectus
Intorto penitus ferire telo,
Innixusque humeris, manu, genuque,
Lunato iaculum tetendit arcu
Irato minitante vulnus ictu.
40
Avertit dea tortiles sagittas,
Ac vanas iaculi refregit iras
Praetenta aegide, Gorgonisque crine.
Quo viso, pueri repente ocelli
Afflati tacito veneno ibidem
45
Obducunt tenebras, vocatque matrem
Infelix puer, obtegitque vultum,
Et flens lumina capta pergravatur
Infelix Amor, abdit et pharetram.
Ah moerens Amor, ah puer miselle,
50
Et caecus simul atque inermis erras;
Ah terrae domitor, simulque coeli,
Rideris pariter diis virisque,
Imbellis pariter puerque Amorque,
Infelix iterum puer deusque.
55
Delapsae interea polo sagittae
Iussu Palladis aegidisque tractu,
Quae fixae steterant, rotante penna,
Saxosi procul Anxuris recessu
Subsidunt parili simul ruina.
60
Hic illas dea vertit in virentis
Silvam suberis, ac referre iussit
Atro cortice fungidisque venis
Conatus fragiles minasque inanis
Et vanos sine viribus tumultus.
65
In fungos igitur repente versae
Egerunt faciles solo meatus,
Egerunt teneras repente fibras,
Mox sese tenues agunt in auras,
Surguntque in solidum subinde robur,
70
Scabro cortice, fungidisque libris,
Quo post in soleas pedumque in usus
Vertant obbrobrium perenne Amoris.
Quid saevis, dea? Quid fremens minaris?
Aut cur aegida concutisque parmam?
75
Nam mater pueri dolore victa
Phoebum consuluit. Recludit ille
Fatorum seriem, docens salutem
Baianis fore fontibus petendam.
Quod mox contigit, annuente fato.
80
Cumanos puer ut sinu pererrans
Intravit placidos lacus, et ipsis
Lavit fontibus ac calente lympha;
Ter fovens oculos puer lavabat,
Ter natans puer ora surrigebat:
85
Illi candida lux repente fulxit,
Fulxerunt nitidae ad latus pharetrae,
Effulxit nitor aureus metalli,
Fulxerunt nitidi lacus sinusque,
Fulxit plus solito serenus aer,
90
Et toto micuere litore undae.
Tum felix Amor et puer deusque
Tinxit spicula fervidis in undis,
Mox laeto pariter salutat ore:
Salvete, o liquidi lacus et undae,
95
Salvete, o latices mihi salubres,
O salve, mihi tulliana lympha,
De cuius merito resumo tela,
Cuius munere et hic resurgit arcus.
Quo sitis memores meae salutis,
100
Hocque ut secula posterique norint,
Quae vis est mihi, quae meis sagittis,
Haec ipsa et tibi sit salubris unda;
Quae vis est mihi, quae meae pharetrae,
Sit vobis, latices bonaeque thermae.
105
Mecum vos pariter fovete amantes,
Et curas iuvenum et puellularum;
Mecum hos et capite et tenete captos
Gratis illecebris leporibusque;
Nunquam blanditiae iocique desint,
110
Et nunquam choreae levesque cantus,
Semper desidiae libidinesque
Et coenae et lepidi sales et ipsae
Assint nequitiae, procaxque lusus,
O dulces mihi balneae et salubres,
115
Dulces balneolae venustulaeque.
Ipsa et litora et ipsi ament recessus,
Et tellus amet, atque ament lacunae.
Dixit; mox residem tetendit arcum,
Et strinxit volucres manu sagittas,
120
Quis et flumina fixit et paludes,
Et colles simul, atque opaca lustra.
Confestim volucres simul feraeque
Et pisces simul in furorem adacti
Senserunt pueri trucem pharetram,
125
Senserunt silvaeque flosculique,
Baianis Amor ipse ut insit undis."
Haec ludens mihi Sirmionis. At tu
Sic nostras cole balneas, Suarde,
Sic nostri lege litoris recessum,
130
Vt leges teneas Amoris, ut te
Et litus sciat et sciant lacunae,
Et colles quoque sentiant te amare;
Qui Baias colis, et colas amores.