Giovanni Gioviano Pontano de laudibus divinis, 9

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


9. hymnus de Christo ad Paridem Ferrariensem

Quod varios pelagi casus coelique procellas

      Exsuperas, nanti quod data terra tibi est,

Oceanique minas et saeva pericula vincis,

      Ac sospes patrio redderis Eridano,

5

Haec, Pari, non ars ipsa hominum aut sollertia praestat,

      Non labor, at summi cura paterna Dei.

Quantula enim nostra est industria? Cede periclis,

      Cede mari, Christi ni pia dextra iuvet;

Ille regit nostros cursus auramque ministrat,

10

      Sollicitaeque offert litora tuta rati.

Quare, age, thure pio flammisque liquentibus aras

      Ipse adole, et plena fumet acerra manu,

Adstet conspicuus tyrrhena in veste sacerdos,

      Et peragat patriis mystica sacra modis:

15

"Pax homini; tibi, Christe, decus, tibi gloria soli,

      Vera Dei proles, verus et ipse deus;

Te colimus, tibi divinos largimur honores,

      Et nomen felix ducimus esse tuum.

Tu casus, tu damna levas; tibi munera terrae,

20

      Et tibi se fontes, se tibi debet aqua."

His igitur placare Deum superosque memento,

      Et sua cum pura solvere vota prece.

Nil auro divis opus est, sed mente, fideque;

      Haec nos una homini copulat, illa Deo.