5. hymnus ad Divam Mariam
Ipsa meis assis numeris, dea, nec tibi festo
Quae damus, haec spernas munera parva, die;
Parva movent superos dum sint et casta, moveri
Ipsa docent aris pendula dona tuis.
5
Dum canimus, fument syrias altaria flammas,
Atque cavo resonet tybia multa tholo.
Iam nova progenies coelo ventura supremo
Legerat ipsa uterum, virgo pudica, tuum;
Ergo alto delapsa polo vox nuntia castos
10
Foecundatque sinus insinuatque Deum,
Et quem non spatiis immensus colligit aether,
Non totum coeli circuiere novem,
Hunc tu virginea conceptum mater in alvo
Fovisti, externo post paritura solo,
15
Non tyrio subnixa toro spondave nitenti,
Cui tenue hospitium vix casa parva dedit,
Cui stramen tenero dedit incunabula, et ipsa
Arida vix primos praebuit haerba toros.
At coeli partum ingentem atque ingentia mundi
20
Pignora monstrarunt sidera luce nova,
Luce nova emicuit coeli decus, aurea flavo
Aurora insolitum fudit ab axe diem;
Quin matutini sonuere per aera cantus,
Duxerunt placidos numina et ipsa choros.
25
Astabant natum circa matremque ministri,
Et nato et matri sedula turba favet;
Illa plus solito fulxerunt sidera nocte,
Splenduit et solito clarior orbe dies,
Non pelago incumbunt venti, non aere nubes,
30
Pax coelo est, terris pax quoque, paxque mari est,
Ipsae etiam infernis laetatae in sedibus umbrae,
Quique pii vates haec fore prodiderant.
Per te igitur, divina parens, humana salutem
Senserunt, per te ianua aperta poli est,
35
Affari et coram licuit Dominumque Deumque,
Atque subisse hominis membra videre Deum.
O votis spes una piis, o dulce levamen,
Praesidium et miseris, diva Maria, reis;
In cuius gremio vagivit parvulus infans,
40
Arrisitque pio dulcis in ore Deus,
Blandaque materno suspendit brachia collo,
Figens divinis oscula sacra genis,
Et modo carpebat nitidis alimenta papillis,
Infantique tuum lac bibit ore Deus,
45
Et modo blanditias puerili expresserat ore,
Inque sinu grata membra quiete levat;
Tu pia, tu virgo non ulli obnoxia culpae,
Non ullum casto pectore crimen habes.
Ergo tu praesens nostris succurre periclis,
50
Subsidium et fessis prospera rebus ades,
Aspice nos, facilisque veni pede, diva, secundo,
Et populi exaudi vota precesque tui:
Sit bellum pestisque procul, pax candida nobis
Assit, nec fructus terra benigna neget.