Giovanni Gioviano Pontano de laudibus divinis, 4

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


4. hymnus ad Virginem Dei matrem

Quae tellus extrema tuos, sol, exerit ortus,

      Quae tegit occasus ultima terra tuos,

Qui Rhenum patriaeque bibunt Maeotidis undam,

      Phoebeisque urit quos plaga fusca rotis,

5

Te cuncti, regina deum, metuuntque coluntque,

      Et celebrant nomen, diva Maria, tuum.

Te vasti metuunt fluctus, te nubila coeli,

      Aeoliique etiam carceris antra timent;

Te nascente die, te, sol dum conditur undis,

10

      Omnia te meritis laudibus accumulant.

Nanque tibi secreta dei mandata per auras

      Candidus augusto nuntius ore tulit,

Progeniemque Deum coelesti concipis ortu,

      Conceptum et nono sidere virgo paris,

15

Cuique sacri reges coeli nova signa secuti

      Aurum et panchaeo munera odore ferunt.

Atque, ubi nostra sua delevit crimina morte,

      Et moestam insonti sanguine tinxit humum,

Vidisti e tumulo mira prodisse figura,

20

      Veraque pacifero verba referre sono,

Scandentemque patris mox ad coelestia tecta

      Sullimem et dextra parte sedere deum.

Tum sacer e summa diffusus spiritus arce est,

      Et tua divinus corda replevit amor.

25

Hinc terris erecta tuis ascendis olympum

      Aurea sidereo vertice serta gerens,

Cui liquidi circum cantus thiasique deorum,

      Et sonat aurato pectine pulsa chelys.

Fatidici occurrunt vates castique parentes,

30

      Et tibi tum coeli regia tota vacat;

Ipsa patris natique sinu gestata corusco

      Inter mille deum numina prima micas,

Qualis, ubi oceani nitidum iubar extulit undis,

      Inter sidereos candida luna choros.

35

Iam coelum sullime patet, iam despicis aethram,

      Lucida sub pedibus sidera cuncta premens,

Stellantis cum iura capis consortia mundi,

      Et datur humani cura patrocinii,

Conciliasque Deum nobis, facilemque precando

40

      Efficis, et populis prospicis usque tuis,

Prospicis et pacis rebus rerumque quieti,

      Ac mala in aerios cogis abire Notos.