3. hymnus ad Divum Ioannem Baptistam
Felicem, quae prima novo te lumine vidit
Nascentem heois fluctibus orta dies,
Felicem quaecunque tibi dedit hubera nutrix,
Et qua reptasti terra beata puer,
5
Quique tuos primi monitus hausere loquentis,
Et quorum infuso corpora rore lavas;
Sed longe ante omnes fortunatissima mater,
Et quo nec toto est maior in orbe parens.
Nam quid ego de te primum mirerve canamve?
10
Quive meo fuerit primus in ore sonus?
An quia divinos partus Christumque canebas,
Quique deo esset honos, quaeque paranda via?
An quod felicem terris agnumque hominemque
Atque salutiferum dicis adesse Deum?
15
Vel quod Iordanis dominum lavis amne beato,
Fluxit et e manibus mystica lympha tuis?
Hoc ego de te ausim, proles divina, Ioannes,
Quod tibi veridico praestitit ore Deus,
Foemineo neque conceptu, neque matris ab alvo
20
Maiorem tete secla tulisse virum.
Tu nobis ades, o hominum princepsque paterque,
O qui rore tuo crimina nostra lavas.