Giovanni Gioviano Pontano de tumulis 1, 13

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


Tumulus Francisci Puderici
ex nobilitate Neapolitana

Quis sibi, quis tumulum vivus parat? Anne sepulcro,

      Mortem dum metuit, dum cita fata, cavet?

Franciscus tumulum statuit Pudericus, et ipsis

      Consulit exequiis, et sibi busta parat;

5

Nec mortem timet aut mortis mala, sed quod honorem

      Deberi hunc cineri funeribusque putat.

Nam mortem vitae pretium finemque laborum

      Iudicat, et vitae posterioris iter:

Sunt testes vitae tumuli, finemque fatentur

10

      Esse quidem alterius, principium alterius.

Nunc urbem colit et Musas; post dona sepulcri,

      Elisiumque colet pieriasque domos.