Raffaele Zovenzoni Istrias 3, 25

Divo Sebastiano martyris carmen

Sebastiani martyris inclyti

Cantemus omnes fortia pectora,

Cantemus arcus, verbera, gloriam.

Vincitur altam nudus ad arborem,

5

Non mutit agnus nec querimoniam

Mittit: sagittas tendere carnifex

Gestit superbus: grandinis illicet

Instar pharetris tela volantia

In corpus haerent nobile: nec gemit

10

Invictus heros, dum cruor effluit,

Dum per medullas ossaque fortia

Transit nefandae cuspis arundinis.

O sacra virtus, o pietas, fides!

Sebastianus suspicit angelum

15

Qui fert coronam praemia proelii:

Mox ille ridens: "Ecce deus meus,

O quale cerno praesidium mihi!"

Sic fatus clausit lumina paullulum.

Illi sepultum iam satis asserunt

20

Telis profani: postridie potens

Martyr per urbem praedicat omnibus

Christum: secundo carcere clauditur,

Durisque caedi verberibus iubet

Ardens tyrannus. Sic pius armiger

25

Et victor ingens occupat aethera,

Cernitque Christum cui dedit omnia.

Cui laus et omnis gloria personet

Cunctis in horis, secla per omnia.