Giovanni Gioviano Pontano de amore coniugali 3, 1

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


Veneratur Pelignos et agrum Sulmonensem

Hine amnes, haecne aoniis loca grata puellis,

      Pelignone haec sunt rura habitata seni?

Hosne lacus, haecne antra colit descriptor amorum?

      Manibus haec sacra sunt, magne poeta, tuis?

5

En vati dilecta Dryas fert rustica dona,

      Fert myrtum, ac violae lilia mista nigrae,

Fert hederam, fert veris opes. Quin ecce Corinna:

      Ipsa canit, voces fluminis aura refert:

"Erramus per prata, nec est quod laedat amantes,

10

      Et iuveni iuncta est usque puella suo;

Pascimur amplexu tenero, fovet aura cubantis,

      Pennarum admotu quam levis afflat Amor.

Quod nemus, aut quaenam umbra meos nunc servat amores?

      Huc ades in molli, Naso, fovende sinu."

15

Ille refert: "O ante alias mihi cara puellas,

      Ipsa veni ad nitidos, culta Corinna, lacus,

Qua strepitat leve murmur aquae, qua laurus in umbram

      Se iacit, et densum texit opaca nemus,

Luxuriat qua mollis humus; te plurima myrtus,

20

      Te manet irriguis floridus hortus aquis.

En assum tibi certus amans." Vix ille, repente

      Virgo movet niveos ad loca nota pedes,

Ac, nudata sinum, cervici innexa pependit;

      Ora, oculos, pectus cordaque iunxit amor,

25

Osculaque et iunxit, suspiria et intima iunxit,

      Mistus et ex uno spiritus ore coit;

Incaluit tunc umbra novo succensa calore,

      Mox gratum repetit altera et alter opus.

Ludite, felicis umbrae, quibus una voluptas

30

      Vivitur atque unus pectora iungit amor.

Nunc, age, quae myrteta colis mihi consita, nymphe,

      Quaeque tenes hortos, Antiniana, meos,

Pauca meae, nam pauca seni Cytherea ministrat,

      (Ipsa leget coniux) tu modo pauca refer.

35

Extinctos in corde seni quis suscitat ignes?

      Quae nova sopitas nunc movet aura faces?

Incendi novus auctor an est? Suspiria, coniux,

      Hoc tua et accensi pectoris aura facit;

Pectoris huc venit aura tui, vetus inde resurgit

40

      Et reparat vires ignis ab igne novas;

Iam saevit, iam flamma furit; suspiria coniux

      Movit, et a nostra mutua flamma viget;

Vrimur absentes unoque adolescimus igni,

      Et vires uno fomite uterque capit.

45

In somnis mihi nocte venis, succenditur ignis,

      Vexat nocturnus pectora adusta calor;

Ante oculos versare die, tum subdita venis

      Spirat anhelantis flamma diurna faces:

En volitant rutilantque vagae de corde favillae,

50

      Et fax absumptis ossibus usta micat;

Iam serpit venis, imas iam flamma medullas

      Corripit ac toto corpore lapsa furit.

Quisquis ades, procul hinc, ne vos meus ustilet ignis:

      Fervet et accensos huc agit hucque globos;

55

Inque faces flammasque abeo, iam vertor in ignem,

      Vertimur, en iam iam nil nisi flamma sumus.