Giovanni Gioviano Pontano de amore coniugali 2, 11

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


Naenia quarta nugatoria. nutrix iocatur

Ora quis, aut quis labra mihi linguamque momordit?

      Lucius improbulus, Lucius ille malus.

Quis collum mammasque meas pectusque momordit?

      Lucius ille malus, Lucius improbulus.

5

Ne posthac, ne tange, puer. Cui basia servo

      Labraque? Cui linguam hanc? Antinoo, Antinoo;

Cui pectus, mollemque sinum, tenerasque papillas,

      Amplexusque meos? Antinoo, Antinoo.

Antinoe o formose, veni; tibi brachia pando;

10

      Quamprimum in nostros, blande, recurre sinus;

En mammas, en lacteolas, formose, papillas,

      En cape delicias tinnula plectra tuas.

Sed quisnam nostra puer hic cervice pependit?

      Mentior? An certe est Lucius improbulus.

15

Implicuit collo simul et simul oscula sumpsit

      Improbulus non iam, sed probus ipse puer.