Giovanni Gioviano Pontano de amore coniugali 2, 9

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


Naenia secunda ad vagitum sedandum. nutrix canit

Ne vagi, ne, blande puer, ne, parvule, vagi;

      Blanda rogat blandum Lucia Luciolum.

Ne vagi, ne lacrimulis corrumpe misellis

      Turgidulosque oculos turgidulasque genas.

5

Ecce tibi balbo ore sonat, blaeso ore susurrat

      Eugenia et dulces garrit in aure iocos;

Ecce tibi mollem inflectens Aurelia vocem

      Fabellas bellas, carmina bella canit.

Ne vagi, mellite puer; tibi Luscula ludit,

10

      Gestit et ad cunas blanda catella tuas;

Curtiolus tibi subsultans en se erigit, en se

      Iactitat, en teneri cruscula lambi heri.

An lingis, lascive, genas? Ah, curtule Curti,

      Ipsa tibi irascar, curtule Curtiole.

15

Tune genas, tune ora? Meus puer, improbe Curti,

      Luciolus meus est, improbe Curtiole.

Curtiole, anne audes? Ah risit Lucius, ah se

      Iecit in amplexus Lucius ipse meos.

En pectus, formose, tuum; mihi dulcia iunge

20

      Oscula, et in solito molle quiesce sinu.