Giovanni Gioviano Pontano de amore coniugali 2, 6

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


Rusticum alloquitur

Rustice, neglecti cultor male fortis agelli,

      Qui subigis pigro rura paterna bove,

Dumosoque sinis obduci limite campum,

      Duraque non certo subruis arva die,

5

Fallacisque tibi Cereris, fallacis et uvae

      Fructus, et ingrati poma minuta soli,

Non seges haec, non cura levis, non lenta colendi

      Desidia, offensi sed facit ira dei;

Cuius numen aquae violas, dum saepe lutosam

10

      A stabulis vitreo perluis amne suem,

Annua nec veteri reddis sua vota sacello,

      Sed caedis sacra relligione nemus.

Ira deos tangit. Coelestem vince furorem

      Thure pio, et multam sedulus adde precem;

15

Agna cadat Fauno, pinguisque ex hubere matris

      Imbuat offensas candidus hedus aquas;

Placabisque deum, sacrae qui praesidet undae,

      Viscera de niveo tosta ferens vitulo.