32. in malum poetam,
quem mutato nomine Vtricellum vocat
Non sunt carmina, sed cacationes,
Quae se scribere iactat Vtricellus;
Est merdosius omnibus latrinis,
Quod se scribere iactat Vtricellus.
5
Obtura miserum, Camoena, nasum,
Ne te carmina tam cacata laedant.
O merdosa poemata, o quid unquam
Erit vel fuit his magis cacatum?
Quamprimum medicos, mei sodales,
10
Ad me ducite; nam maligna febris
Dudum me tenet. Vt dii deaeque
Isti dent mala multa, qui nec unquam
Scribit carmina, sed cacationes.