Giovanni Gioviano Pontano Parthenopeus 1, 25

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


25. ad se ipsum

Quingentas solitus cum sis adamare puellas,

      Nunc ab amore tuo quid, Ioviane, vacas?

An quia difficilem sese tibi Fannia praebet,

      Et rigidos mores forma superba facit?

5

Cum tot sint faciles, sit copia mollis amorum,

      Quaere aliquam, tibi quae sponte placere velit,

Quae tibi se dedat, cui sis et carus ocellus,

      Cui dicas: "Iam iam Fannia nulla mihi est."

Ipsa tibi dicat: "Mea lux, mea vita, meus flos,

10

      Liliolumque meum, basiolumque meum,

Carior et gemmis et caro carior auro,

      Tu rosa, tu violae, tu mihi levis onyx,

Deliciae cultusque meus, mea gaudia solus,

      Corque meum, et prae te nil iuvat esse meum."

15

Et quingenta simul capiat tunc basia raptim,

      Et sine mente oculos volvat agatque suos,

Ac, linguam querulo cum suxerit ore trementem,

      Exanimis collo pendeat ipsa tuo.

Tunc dices: "Amor est succo iucundior omni,

20

      Dulcior et melle est, suavior ambrosia est;"

Nec tibi quingentas fuerit sat amasse puellas.

      Nil numerus certe, nil in amore valet.