6. de discessu amasiae
Quid sibi nutantes poscunt ante ostia currus?
Anne parat quoquam nostra puella viam?
Heu mihi, carpentum famulisque thorisque refertum
Conspicor et pressos languida colla boves.
5
Et video hirsuto nigrum perone bubulcum:
Signa peregrinae suspicor ista viae.
Rustice, vix domitos refer ad praesepia tauros,
Ne premat insuetus dimaceretque labor.
Nuper enim, ut video, iunctis ad aratra iuvencis,
10
Non satis hoc aptum, non leve pondus erit.
Aspice, ut inverso detractet pondera collo
Alter et immensum sustinet alter onus.
Mense fere toto nequeant cibi condere sulcos,
Saucia nec duro subdere colla iugo.
15
Adde quod haec longas abitura est sarcina terras:
Vtque ferant pondus, non patientur iter.
Et salebrosa via est, non his adeunda cothurnis,
Diripient soleas aspera saxa tuas.
Quodque magis timeas, cecidere crepidine montes,
20
Discutient celeres obvia saxa rotas.
Aspice ut exiguo flectat sua plaustra Bootes
Limite: non longas praecipit ille vias.
Iupiter, ut fuerat mutatus imagine tauri,
Littore Sydonio destitit esse bovem.
25
Parcere ut admoneat voluit deus ille iuvenco,
Ostendens longum non fore bobus iter.
Hoc equus, hoc praestent sulcantes aequora naves,
Immensas illis convenit ire vias.
Ferreus huic pes est aerataque rostra carinae,
30
Tale nihil quo se bos tueatur habet.
Rustice, quo properas? Medio sol arduus orbe est;
Defer anhelantes in sua tecta boves.
Non fontes, non rivus in hac, sed tristis arena,
Saxaque tam longa pulverulenta via.
35
Arva nec invenies, sterilisque et inhospita tellus
Arboreis etiam frondibus illa caret.
Vana loquor: properat, nec iam rationibus ullis
Vincitur. O flectant rustica corda preces!
Villice, siste boves, referetur gratia; nostrae
40
Hoc, tu si nescis, axe vehuntur opes.
Sic tibi salva domus, sic sit tibi fertilis annus
Et noceant tegeti fulmina nulla tuae!
Alma Ceres laeto semper tibi floreat agro
Et pingui crescat fertilis herba solo!
45
Non Pliades Hyadesque graves, non imber aristas,
Depopulet segetes nulla procella tuas!
Non lupus errantem nemoroso colle iuvencum
Mordeat, aut iunctos lurida musca boves!
Nulla precor, frustra sum orantia verba locutus.
50
Non Capiunt humiles rustica corda preces.
Omine perge malo! Salva modo perge puella.
Tu saxo aut alta praecipiteris humo,
Cancer ubi messis longam producit aristam,
Grandine permixtas eiaculetur aquas!
55
Semina grus herbamque pecus segetemque procella
Obruat, et tegetem fiamma odiosa cremet!
Fulminibus cadant quercus, cadat ulmus et ilex,
Et viridi nequeas pascere fronde bovem!
Hic quoque ponte cadat, furiali percitus oestro,
60
Diripiantque canes tergus et exta lupi!