Giannantonio Campano carmina, 4

Testo base di riferimento: F. Arnaldi - Lucia Gualdo Rosa - Liliana Monti Sabia, 1964

Cura dell'edizione digitale: E. Pecalli


4. de discessu suo

Vrbs olim pergrata meis iuvenilibus annis

      Dulcis et ante alias terra benigna, vale!

Sis felix valeantque viri valeantque puellae

      Et quaecunque oculis nota fuere meis.

5

Salvaque belligeri tibi sint praesagia Martis;

      Campani superent quaelibet arma viri.

Vulturnusque tuus placida circumfluat unda,

      Praeteriens leni moenia longa sono!

Tot iuga, tot circum labentia flumina montes,

10

      Iunctaque Tyrrheno littus et arva mari,

Ausoniumque decus patriique valete Penates,

      Dulcis et ante alias terra benigna, vale!

Aurea pomosae valeant arbusta Suessae;

      Curribus illa meis area prima fuit,

15

Et Lyris et Gaurus et littora Minturnarum

      Raptaque ab Herculeo nympha Marica viro;

Omnia curo cupiam montes et plana valere,

      Gallutii in primis moenia parva mei!

Sunt illic modicae quae me genuere Cavellae,

20

      Parva, sed ingenio cognita rura meo.

Invideant quicunque velint et rustica ludant

      Nomina: dat mixtas sylva rosis violas.

Quaslibet agricolae foveant per consita plantas,

      Crescit deserta grandius arbor humo.

25

Curo primum aspexi patrias a littore sedes,

      Dulce mihi mentem nescio quid tetigit.

Subsiliunt animi ferimurque libentius ultro,

      Et celeres properant ad sua tecta pedes.

Nunc etiam genialis amor patriique Penates,

30

      Dulciter occulta conditione trahunt.