Giannantonio Campano carmina, 3

Testo base di riferimento: F. Arnaldi - Lucia Gualdo Rosa - Liliana Monti Sabia, 1964

Cura dell'edizione digitale: E. Pecalli


3. ad se ipsum

Non ego posco deos aurum gemmasque nitentes,

      Non mihi hyacinthi sardonicesque placent,

Nec mea surgentis mens ambitiosa theatri

      Postulat elato stare superba gradu.

5

Non quoque magnorum palatia grandia regum

      Quaero, nec in niveis ire timendus equis.

Non valles, non arva graves reddentia acervos,

      Non oleam aut colles, pulcher Iacche, tuos.

Nec votis petitur cumulata pecunia nostris

10

      Quaeque vehunt nimias aurea vaga dapes.

Non gemmata togae duplici discrimina limbo

      Gallorum quales expoliere manus.

Ergo quid? Exiguum est, possum meruisse videri:

      Cui modicum satis est, hic ope dignus erit.

15

Respiciunt unam tantum mea vota puellam,

      Nec tamen hanc mecum semper habere velim.

Falsa loquor: vellem semper, sed non peto semper:

      Quisquis magna petit, iure repulsus abit.

Non est hoc coelum conscendere, non maris undas

20

      Colligere exiguae cortice velle nucis.

Quod cupimus multi potuere: miserrimus ille est

      Qui, quod habent omnes, solus habere nequit.

Curo tot ego video passim simul urbe vagantes,

      Cogito ubi et quicum nocte silente iacent,

25

Cumque suas habeant omnis prope turba puellas,

      Cur mihi curo domina non licet esse mea?