4. ad Floram
Cur modo tam tumida incedas fastuque superba,
Tempus erit quo te, stulta, dolore premes:
Nanque fugit velox omnis, velut umbra, iuventa
Et serpit celeri cana senecta pede.
5
Herba virens ortu solis, fit languida sero,
Arescunt uno lilia pulchra die:
Sic tua forma brevi spatio evanescit inanis,
Vt cito solvuntur sole tepente nives.
Vlla diu foelix homini sua vita manere,
10
Sol radios semper purus habere nequit,
Non violae semper florent in vallibus ortae
Moeret in obscuro qui modo clarus erat.
Tempora mutantur, variat fortuna tenorem:
Hic timet, hicc sperat, hic dolet, ille canit;
15
Vsque adeo in terris non est durabile quicquam,
Mortali aeternum vivit in orbe nihil.
Quare, age, ne imprudens tua tempora contere, Flora,
Dum potes utiliter vivere, vive, tibi!
Temporis est ulla haud maior iactura fugacis,
20
Nam volat et nunquam sistere novit alas.
In cassum quaeres, quod perdidit hora vel una,
Vt redeat totis viribus efficere.
Vtere temporibus: labuntur tempora furtim.
Est breve quod miseri vivimus: ergo sapi!
25
Si te formosam fecerunt tempora, turpem
Haec eadem facient non reditura tibi;
Duritie in tanta tenuerunt tempora si te,
Haec eadem reddent mitia corda tibi;
Si te sublimem duxerunt tempora, in imum
30
Haec cadem propere, dura puella, trahent.
Tempora multa ferunt, adimunt et tempora multa,
Tempora laetitiam tristitiamque gerunt,
Tempora multa ligant, et tempora plurima solvunt,
Tempora damna simul, tempora lucra parant,
35
Illa voluptates praebent atque illa dolorem,
Saevitiam tempus, dulcia tempus alit.
Sunt insana modo, resipiscunt tempora rursus:
Denique cuncta domant, tempora cuncta regunt.
Ducere qui vitam cum tempore noverit, ille
40
Compos erit voti propositique sui;
Sed qui temporibus sese non commodat, ille
Assequitur nunquam, siqua tenere cupit.
Nam decet inceptis durare, haud dicere: Tempus
Obstat! Nanque venit, cum datur ut veniat.
45
Hoc sine nil possunt hominis pertingere vires:
Omnia fert tempus, omnia tempus habet.
Paenituisse tuum fuerit mihi finis amoris
Tempus: vindicta est nam tua mitis, Amor!