2. Flora loquitur
Cogimur, ecce, iterum votis pia numina caeli
Poscere, vel precibus solicitare deos;
Ecce, iterum mea lux patitur suavissima febrem:
O pereas, febris, deficiasque, precor!
5
Parce pio iuveni, dentes in pectora saevos
Candida non acuas, sed procul inde fuge!
Non hic tentavit sceleris committere quicquam,
Nec laedit sanctos lingua proterva deos,
Impius in caros non extitit ille parentes,
10
Nec manus in quenquam noxia mensve fuit.
Quatuor implevit modo lustra virentior aetas
Nec dum illi frontem ruga pusilla secat:
Est facies illi, qualis tibi, pulcher Apollo,
Fingitur, at vita non minus ille nitet.
15
Iuppiter, affecto iam iam succurre: quid ultra
Immeritum iuvenem febricitare sinis?
Quid fraudare iuvat cursum venientibus annis,
Intempestiva vellere poma manu?
Nonne satis miseros mortales fervidus aether
20
Iam nunc incendit torridus atque canis?
Quod iuvenem febris torquet ardore sinistro,
Arctubus et fessis additur usque calor,
Hoc decet impuros, haec convenit ira malignis:
Saevior in sontes, Iuppiter, esse velis!
25
Hunc praesta incolumem nobis propriamque salutem
Hoc in servato tu mihi redde meam:
Si non unius tangunt te vota, duorum
Te moveant saltem, Iuppiter alme, preces.
Alter ab alterius dependat iure salute,
30
Sors cum fato eadem sit subeunda pari.
Tu quoque, Phoebe, adsis, medicinae inventor et auctor,
Formoso iuveni proximus affer opem,
Corpore de toto morbos expelle molestos
Effice ne pallor roscida membra notet:
35
Intereat quodcunque mali sua pectora vexat,
Pristinus et redeat qui fuit ante vigor!
Adsis Phoebe, manusque meo concede salubres
Hippolyto et miseram, Phoebe, timore leva,
Non aliter cari metuit quae noxia amantis
40
Fata sui, quam si mors obeunda foret.
Laus tibi magna quidem, si per te vita medentem
In reduce hoc uno parta duobus erit.
Sed tu ne, mea lux, dubita, cum simus amantes
Cura deis superis: iam cito liber eris!
45
Dum modo non alios posthac secteris amores,
Dum modo nos inter mutuus adsit amor,
Assiduo solita teneamur uterque cathena,
Nos et nulla dies dissolvisse queat.
Ante aras sanctos fundemus thuris acervos,
50
Atque sacros innos laetus uterque canet,
Votaque servatus persolves debita mecum,
Atque dies festus hic mihi semper erit.