17. ad Laurentium Emporianum hortorum cultorem
Hortorum celebris fuerit quam gloria quondam
Hesperidum, satis hoc fabula prisca docet;
At modo maius habet nomen Theanensius hortus,
Quem te, Laurenti, composuisse ferunt,
5
Qui vacuum late fama iam personat orbem,
Pulsat et aetherei sydera celsa poli.
Laurenti, quae te cum gloria certa sequatur
Auctorem titulis afficiatque novis,
Non miror, veteris quod sis oblitus amici
10
Et quod sis factus turgidus inde nimis.
Nam, cum fingendis tantum tibi nomen in hortis
Quaesieris, laus sit tantaque parta tibi,
Cumque datus custos illis sis fidus, et uni
Sit quoque servandi credita cura tibi,
15
Sisque Priapo etiam multo membrosior ipso -
Es, Laurens, etenim mentula totus iners:
Te puto iam sanctum numen partesque Priapi
Hellespontiaci sumere velle dei.
Et iam te positum video cum falce saligna
20
Furaces horto pellere quasque manus,
Ac te divinos cerno quoque poscere honores,
Vtque tibi in templis rudat asellus iners:
Quod siquando deum numerum cumulaveris, oro
Sis memor ut nostrae, dexter, amicitiae.