16. ad Angelum Politianum
Tanta tibi tenero cur surgat pectore virtus,
Quanta vel annoso vix queat esse seni,
Ac tua grandisono reboent cum docta cothurno
Carmina, magnanimo non nisi digna duce,
5
Et tibi sit locuples oris facundia docti,
Teque suis ditet Graecia litterulis:
Te precor in longos ut servet Iuppiter annos,
Incolumemque sinat vivere posse diu.
Nam tua Maeonio multum certantia, vati
10
Carmina quis dubitet Virgilioque fore?
Atque decus magnum nostrae clarumque futurum
Quis neget aetatis te, memorande puer?
Sis igitur foelix, nostri spes maxima saecli,
Teque putes nobis carius esse nihil.