13. ad Naldum Naldium
Phoebe, Musarum decus atque custos -
Qui, nisi solis radios habena
Temperes, omnis penitus iaceret
Orbis aduxtus;
5
Quem tulit Phyton nimium potentem,
Ore Latonam rabido sequens, quod
Hanc mari divum geminam coegit
Credere prolem;
Novit et quantum validus sagicta
10
Arcus et sacris humeris pharetra
Apta vi possit, moriens Cyclopum
Funditus agmen;
Tu quidem caelo puerum dicasses,
Triste si fatum spatium dedisset:
15
Sed tamen flos es Thyrio par ostro
Facte Iacynthe,
Si poetarum iuvat esse numen,
Haeret et cordi tibi cura vatum,
Auribus Musis placidis amicas
20
Excipe voces:
Sospitem Naldum, precor, a periclis
Omnibus serves reducemque avitis
Finibus reddas, queat ut sodales
Visere caros.