Alessandro Braccesi carmina 2, 7

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


7. ad eundem descriptio horti Laurentii Medicis

Ne me forte putes oblitum, Bembe, laboris

      Propositi nuper cum Meliore mihi,

Decrevi Medicum quaecunque legantur in horto

      Scribere, quod Melior non queat ille tuus.

5

Prodeat in campum nunc et se carmine iactet:

      Nanque mihi validas sentiet esse manus,

Cumque viro forti, cum bellatore tremendo,

      Milite cum strenuo proelia saeva geret,

Victorique dabit victus vel terga potenti,

10

      Me vocitans clarum magnanimumque ducem,

Vel captiva meos augebit praeda triumphos,

      Afferet et titulos Crescia palma novos.

Nunc hortus qui sit Medicum placido accipe vultu -

      Perlege nunc iussu carmina facta tuo!

15

Villa suburbanis foelix quem continet arvis,

      Caregio notum cui bene nomen inest.

Non fuit hortorum celebris tam gloria quondam

      Hesperidum, iactet fabula plura licet,

Regis et Alcinoi fortisque Semiramis horti

20

      Pensilis, aut Cyrum quem coluisse ferunt,

Quam nunc est horti Laurentis gloria nostri,

      Inclyta fama, decus, nomina, cultus, honor.

Hic olea est pallens Bellonae sacra Minervae,

      Et Veneri myrtus, aesculus atque Iovi;

25

Hic tua frons est, qua sese Tirynthius heros

      Cinxit honoratum, popule celsa, caput.

Est etiam platanus vastis ita consita ramis,

      Illius ut late protegat umbra solum.

Hic viridis semper laurus, gratissima Phoebo,

30

      Qua meriti vates tempora docta tegunt.

Ante Mithridatis quam non dum Roma triumphum

      Viderat, hoc surgit hebanus ampla loco;

Hic piper et machir, gariophilon, assaron, ochi,

      Mellifluens nardum, balsama, myrrha, loton;

35

Intubus est etiam therebintus, casia, caedron,

      Hic et odoratus nobilis est calamus.

Thus quoque fert sacrum superis hic terra Sabaeum,

      Fert cithisum, clarum, laudibus Antiochi.

Est abies, pinus, buxus, viridisque cupressus,

40

      Nascitur hic quercus, robora, taeda, larix;

Est suber, est cerrus, fagus, quin carpinus, ilex,

      Fraxinus, et quicquid silva nemusque ferunt.

Sunt ulmi, salices, dumi, fragilesque genistae,

      Sambucusque levis, sanguineusque frutex,

45

Cornus, lentiscus, terrae quoque proxima fraga,

      Praedulces siliquae, castaneaeque nuces.

Sunt et quae Romae dederat tua poma Lucullus,

      Cerase, mora rubens, acida sorba iuglans.

Hic et Avellanae sunt, Appia mala, pirumque

50

      Omnigenum, ficus, persica, chrysomila,

Punica mala et cotona, cidoneumque volemum;

      Turbaque prunorum vix numeranda subit.

Vicia, panicumque, fabae, farrago, lupinum,

      Pisa, cicer, milium, far, triticumque bonum,

55

Ervum, fasellus, lens, sisima, oriza, siligo,

      Thiphe, similago sunt aliae segetes.

Quin cucumis, melopepo, cucurbita longa, papaver,

      Allea, caepa rubens, porraque cum raphanis,

Angurium, coriander, eruca, nepeta, et anesum,

60

      Marubium triste est, asparagusque simul,

Serpillum, petroselinum, amaratus, onyx,

      Beta, cicoreum, brassica, menta, ruta.

Quid dicam varias uvas dulcesque liquores,

      Qui mage sunt suaves nectare, melle, sapa?

65

Quid violas referam, celseminos bene olentes,

      Quid niveas memorem purpureasque rhosas?

Cur te, Bembe, moror? Sunt hoc plantata sub horto

      Quicquid habent Veneti, Tuscia quicquid habet.

Pomorum speties hoc omnis frondet in horto,

70

      Hortus et hic olerum fert genus omne virens;

Hic florum poteris cunctorum sumere odores,

      Hic, si tu quaeras, omne legumen erit.

Haec nos pauca tibi de multis scripsimus: at, cum

      Plura voles, melius lumine cuncta leges,

75

Lustrabisque oculis excelsa palatia regum

      Instar et egregia quaeque notanda tuis;

Nam, si cuncta velim perstringere versibus, o quam

      Difficile atque audax aggrederemur opus!